Général
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Rescribit Monialibus S. Mariæ Senen. de sua ad summum Pontificatum exaltatione congratulantibus; seque earum orationibus valde commendat. (Regest. Vatic. epist. 141. & apud Raynaldum Annal. Eccles. ad ann. 1227. num. 64. & 65.)
-
Anno 1227. die 12. Augusti.
-
1227
-
GREGORIUS &c.
Dilectis in Christo filiabus Ancillis mulieribus Benedictæ a Abbatissæ Monasterii Sanctæ Mariæ b Senen. totiq; Conventui Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Magna, sicut dicitur, vobis nata est in mea promotione jucunditas; quæ si non reciperet a contrariis accidentibus metum perpetuum, vobis dare poterat de audita exaltatione tripudium; sed inter tot varios mores, & animos diversorum, quorum servituti addicitur, quod præfertur; inter tot fluctus, turbinesque Causarum, quibus mens occupata colliditur, non potestis, quæ Nos pietatis intuitu diligitis, non gustare formidinem, quantumcumque hauseritis de injuncto mihi a Domino Apostolatus officio voluptatem. Placere vobis debuerat proventus honoris, si obnoxia non esset altitudo periculis; & valde jucundum esset supra undarum vertices cum Petro adventui Redemptoris occurrere, si ventus a latere veniens non terreret. Verumtamen quia propè est Dominus omnibus invocantibus nomen ejus; & maximè Vobis in Christo filiabus, quæ ad pedes ejus jugiter lacrymamini, & orationis instantia ungitis divinæ viscera pietatis, & pungitis gemitibus inexhaustis; rogamus, & obsecramus in Domino Jesu, ut sit ad Dominum clamor jugiter vestræ mentis, ut Servum Servorum Christi, & specialiter servum vestrum, & ancillarum Christi omnium non absorbeat Pelagus tempestatis; adjiciatque gratia, quod negligentia subripit; & divina misericordia dulcedinem tranquillitatis amissæ redimat, quam subitò rapuit repentinus casus angustiæ. Dum itaque ad amæna solitudinis, beatæ vitæ præludia, eremitarum cætum ad donativa currentium cœlestium thesaurorum; dum ad B. Benedictic vestigia præruptis silicibus, & rupibus inaccessis impressa, fratrumque nostrorum pauperumd collegia Agnum Dei beata æmulatione sequentium, inter quos anima meae spiritali sæpius videbatur languore deficere, oculos mentis erigo; dum singultus, & gemitus, & copiam lacrymarum ancillarum Virginis gloriosæ, quibus cor meum medullitus revirebatf quodam cœlesti rore considero; quasi de gravi somno consurgens gaudia consolationis internæ me perdidisse gemo; & lucris præsentibus damna præterita non evitog. Positus igitur in patibulo Crucis, frementibus Judæorum turmis, & Crucifixoribus undique circumfusis, ad vos venire nequeo: sed fellis, & Myrrhæ poculo inebriatus anxior; & vos juxta Matrem Domini lamentantes a longe videre compellor; quas filio meo Fratri Pacificoh commendatas in Cruce relinquo; & inclinato Capite Spiritum Patri, qui dedit illum, reddere concupisco. Rogate, ut servi victimam Dominus non contemnat: Rogate pro Servo, pro Patre, pro filio; Rogate pro Servis Christi, & Ancillis obnoxio; qui pro vobis, & aliis ovibus quotidiè totus immolor; & extensis in Cruce manibus, quod reliquum est, in manus Patris mei, & Domini animarum recommendo.
Datum Anagniæ ii. Jdus Augusti, Poniificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XI., pp.33-34
-
(a) Benedictæ: Forsan quæ anno 1214. Sanctæ Claræ adhæsit, factaque est post ejusdem Sanctæ obitum prima S. Damiani prope Assisium Abbatissa, ubi miraculis inclaruit, & honorifice lapideo in sarcophago reposita fuit Assisii in Ecclesia S. Georgii ex Waddingo ad annum 1214. n. 34., & Actorum SS. Editoribus Bolland. ad diem 16. Martii. Sic enim & S. Agnes B. Claræ soror, Balbina, Pacifica, Amata, aliæque plures S. Damiani moniales fundatis, rectisque variis in locis Monasteriis reversæ sunt Assisium, ubi pie ex hac vita decessisse dicuntur.
-
(b) S. Mariæ Senen.: In aliis litteris anno 1233.
Consulibus Pizzicarolis Senen.datis a Pontifice dicitur Monasterium Monialium pauperum inclusarum de S. Petronilla; in aliis autem anno 1235. ad Consules Mercatorum Senen. Monasterium reclusarum S. Damiani: est tamen hoc Monasterium vocatum etiam S. Petronillæ, quod postea cœpit appellari S. Claræ; quodque anno 1554., cum esset extra urbis mœnia situm, translatum fuit una cum illo Petroniensi intra Civitatem; ut refert Continuator Annal. Min. Waddingi ad eum annum num. 30. In litteris plane Clementis VI. Exhibita Nobis &c. anno 1345. nonis Decembris a Waddingo eo loci relatis fit mentio unius Senensis MonasteriiS. Claræ. Videantur diplo. mataHonoriiiii. anno 1222. die 19. Januarii edita, suisque locis relata. -
(c) B. Benedicti: Alludens fortasse ad diem 21. Martii, quo Sanctus iste colitur, & quo ipse Pontifex est ordinatus; vel ad S. Benedicti Regulam, quam una cum Constitutionibus Damianitarum idem Monialibus observandam tradiderat.
-
(d) Fratrumque nostrorum pauperum: Minoritarum scilicet, quibus addictissimum vidimus: inquit Auctor vitæ Gregorii IX. in paraphrasi ad hanc epistolam apud supra citatum Raynaldum, ubi per errorem notæ paraphrasticæ, & margineæ in epistolam irrepserunt. Porro Fratres nostros Minoritas appellat, quia adhuc eorum
Protectorerat; quod officium non nisi mense Septembri, aut Decembri hoc anno dimisit. -
(e) Anima mea: Hoc autem loco Pontifex præsefert, quantum Minores Fratres amore prosequeretur.
-
(f) Revirebat: Ex quibus apparet pietas, ingensque hujus Pontificis religio.
-
(g) Non evito: Non fuisse hanc inanem verborum pompam ad jactantiam subornatam, ex Honorii iii. testimonio vidimus, qui ipsum ad altissiman: contemplationem divinarum rerum
Cedrum Libaniin litteris adLongobardosdatis appellabat: inquit prædictus Auctor vitæ Gregorii IX. in notis, paraphrasique ad hanc epistolam; quæ quidem Honorii litteræ in Annal. Eccles. referuntur a Raynaldo ad annum 1221. n. 2. datæ ad Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos, & alios Venetiæ, Insubriæ, Tusciæ, Emiliæ, & Piceni: -
(h) Fratri Pacifico: S. P. Francisci discipulo, ut conjicimus; non enim amplius ille Franciæ Minister erat, cum anno 1226. mense Octobri eo munere fungeretur Fr. Gregorius ex epistola Fr. Eliæ Ministri Generalis ad eum de morte S. P. Francisci apud Waddingum num. 45. Nec obstat, ferri obiisse illum Lentii in Belgio tunc Franciæ Provinciæ Custodia: nam proclive est, aut illius Provinciæ denuo electum fuisse Ministrum, aut eo quibusdam ex causis se contulisse. Fuit tamen alius Fr. Pacificus frater germanus Fr. Mansueti e Castellione Aretino, quibus Urbanus IV. anno 1263. die 14. Julii litteras dedit infra referendas; & forsan ille idem, qui anno 1253. Cortonæ interfuit absolutioni Fr. Eliæ olim Ministro Generali concessæ ex actis absolutionis.