« bullarium-franciscanum-33 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Conceditur Fratribus in locis propriis libera Sepultura. (Extat Romæ in Archivo SS. xii. Apostolorum Authographum.)

  •  
    Anno 1227. die 26. Julii.

  •  
    1227


  •  

    GREGORIUS &c.

    Dilectis filiis Ministro a , & Fratribus Ordinis Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Ita vobis, & Ordini vestro deferre volentes, ut non detrahatur justitiis aliorum, devotionis vestræ precibus inclinati auctoritate vobis præsentium indulgemus, ut in locis, in quibus degitis, ad opus Fratrum vestrorum dumtaxat habeatis liberam sepulturam. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel &c. Si quis autem &c.

    Datum Anagniæ vii. Kalendas Augusti Pontificatus Nostri Anno Primob.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°VIII., pp.31-32

  •  
    (a) Ministro: Nempe Generali B. Joanni Parenti Florentino hoc anno circa festum Pentecostes assumpto; etsi Waddingus aliter sentit.
  •  
    (b) Idem privilegium concessum est etiam Ordini Prædicatorum hoc anno die 30. Novembr. per litteras Cum a nobis petitur ut in ejusdem Ordinis Bullario tom. 1. Bull. 18. Gregorii IX., qui & Ordini Minorum innovavit anno 1233. die 9. Martii; ut infra; & Innocentius IV. anno 1244. die 20. Junii.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151493 (bullarium-franciscanum-33), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151493 (mise à jour : 15/12/2020).