Général
-
Benoît VIII (1012-1024)
-
Le duc de Normandie Richard II
-
VIII kalendas januarii, indictione XV
-
-
n.c.
-
Lettre, général (avant 1198)
-
Moderne Abschriften des MS. Moreau 19 fol. 111, 112, in der Bibl. Nat. zu Paris, und des Cart. abbatiae Fiscannensis (Fécamp) MS. Y. 188 fol. 75, in der Bibl. zu Rouen.
-
Julius von Pflugk-Harttung, Acta pontificum Romanorum inedita, Tübingen, 1880, I, n. 13, p. 11
-
† Benedict VIII gewährt dem Grafen und Herzoge Richard II von der Normandie wegen unvollständiger Erfüllung eines Gesuches apostolischen Schutz und Befreiung von bischöflichem Excommunicationsrechte.
-
X. Benedictus episcopus servus servorum dei dilecto in domino filio Richardo, gratia dei illustrissimo comiti, quem apostolica auctoritas ducem Normannorum1 ex hoc iam appellari constituit, salutem carissimam cum benedictione apostolica. Gratias maximas beneficiis tuis, quibus sanctam apostolicam sedem honorare solitus es, referentes, non sine pudoris verecundia potest esse, quod secundum desiderium tuum non explevimus ex toto, que mandasti. Sed, quia carus est tam tibi quam nobis et fidelis nuntius, quem direxisti, ipse tibi verbis explicabit, si rite nostrȩ id imputari debet inertie ; unde te certum volumus esse, quia si non, quod voluimusa, explevimus, tamen, quod valuimus. Jam de reliquo, si qua a nobis alicui mortali prestanda postulaveris, inparatos omnino nos minime invenies. Interim autem, dum sciamus, quod ad petitiones tuas impendere et superimpendere debeamus, hoc in munere sponte offerimus, ut omnium bonorum, quibus deo placita apud nos et apud nobis commissos geruntur, particeps et consors in omnibus et per omnia efficiaris in perpetuum. Quapropter ex hoc iam deinceps te et ȩcclesiam, quȩ a patre tuo fundata est in honore deifice trinitatis, et domum tuam et omnia, quȩ iuris tui esse videntur, per huius nostri privilegii paginam sub patrocinio beati Petri, apostolorum principis, et nostra nostrorumque successorum, benedictione et sanctificatione constituimus, ut nullius violentia tui honoris terminos, qui tibi successionis iure debentur, violari vel minui permittamus. Hoc etiam decernimus, constituimus, iubemus, ut nullus episcoporum audeat, excommunicationis iaculo te, vel ȩcclesiam tuam, vel aliquem ex his, de quibus iusticiam facere volueris, impetere, nisi ante sedem apostolicam iusta et legalis cenveniensque discussio hinc facta fuerit. Alias autem omnis contra te facta excommunicatio stet penitus supervacua. Porro, qui talia contra hoc nostrum decretum presumpserit, audiat, discat et sentiat per nostrum apostolicum ministerium de super dicentem spiritum sanctum, qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.
Data suprascripti (!) privilegii (!) viii Kl. Januar. Indictione xv. Feliciter.
-
(a) a. volumus. Pariser Text.
-
1. Richard II, Graf und Herzog von der Normandie, 996–1026.
-
Im. MS. Moreau findet sich bemerkt : „Ce bref est exstrait d’un cartulaire in 4° du commencement du douzieme siècle.“ — Offenbar nicht ganz in Ordnung, vielleicht mit der Eroberung Englands zusammenhängend (ius successionis, Verbot der Excommunication).