« aposcripta-900 »


Général

  •  
    Célestin III (1191-1198)

  •  
    IV idus maii, anno secundo

  •  
    1192/05/12


  •  
    Latran

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [Autre copie médiévale] Bibl. nat. Paris. Chart. S. Glodesindis Metensis a. 1292 script., ms. lat. 10024. fol. 39.

  •  
    Samuel Loewenfeld, Epistolae pontificum romanorum ineditae, Leipzig : Veit et Comp., 1885, n. 401, p. 247

  •  
    Coelestinus III episcopo, decano et cantori Metensibus scribit de controversia inter abbatissam S. Glodesindis et Aelidim eiusque filiam agitatam. Addit, filiam, quamquam excommunicata esset, viro cuidam nubere praesumpsisse. Mandat, ut querimonias investigent.

  •  
    Celestinus episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri .. episcopo1 et dilectis filiis .. decano et cantoria Metensibusb, salutem et apostolicam benedictionem.
    Querelam dilectae in Christo filie nostre .. abbatissae2 sancte Glodesindis Metensis accepimus quod, cum controversiac, quae inter ipsam et Aelidim mulierem ac filiam eius et coadiutores earumd super quibusdam decimis, quas eedem mulieres in villa S. Aniani .. abbatissae dicebantur auferre, aliquandiu fuerat agitata, venerabili fratri nostro .. Treverensi archiepiscopo3 de apostolico fuisset mandato commissa, idem archiepiscopus venerabili fratri nostro Virdunensi episcopo4 per sua scripta mandavit, ut mulieres ipsas et coadiutores suos districte compelleret ad iusticiam super hiis .. abbatissae exhibendam. Verum quia eedem mulieres et adiutores sui iuri parere pertinaciter contempserunt, idem episcopus contra ipsos excommunicationis sententiam promulgavit. Sed filia praescripte Aledis, absolutione nequaquam obtenta, cuidam viro nichilominus nubere propria temeritate praesumpsit.
    De vestra igitur prudentia confidentes, querimonias memoratas vestro duximus examini committendas, discretioni vestrae per apostolica scripta mandantes, quatinus, vocatis ad praesentiam vestram qui fuerint evocandi, audiatis hinc inde proposita et quod iustum fuerit, appellatione postposita, iudicetis et faciatis quod decreveritis per censuram ecclesiaticam inviolabiliter observari. Quod si omnes hiis exequendis nequiveritis interesse, duo vestrum ea nichilominus exequantur.
    Datum Laterani IIII idus maii, pontificatus nostri anno secundo.

  •  
    (a) circatori c.
  •  
    (b) m͞tc.
  •  
    (c) cuntroversia c.
  •  
    (d) eorum c.

  •  
    1. Bertramno.
  •  
    2. Havidi aut Vodae.
  •  
    3. Iohanni.
  •  
    4. Alberto.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20913 (aposcripta-900), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/aposcripta/notice/20913 (mise à jour : 17/05/2024).