Général
-
Eugène III (1145-1153)
-
L'évêque de Rouen, Hugues
-
L'abbé et la communauté de Saint-Martin de Troarn
-
n. c.
-
1147
-
n.c.
-
Mandement (littere cum filo canapis)
-
[Autre copie médiévale] F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, Chartul. Troarnense saec. XIII ex. vel XIV in ms. lat. 10086, fol. 113.
-
Samuel Loewenfeld, Epistolae pontificum romanorum ineditae, Leipzig : Veit et Comp., 1885, n. 201, p. 106
-
Eugenius III Hugoni archiepiscopo Rotomagensi mandat, moneat Ricardum et Henricum, milites templi, ut villam „Reimberti ulmus“ a Willelmo comite Pontivorum acceptam fratribus Troarnensibus reddant aut cum eis transigant aut denique ad sese accedant. Praecipit, ut a Willelmo de Mauretania famulum monasterii injuste captum dimitti curet.
-
Eugenius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri H[ugoni], Rotomagensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Ricardi Troarnensis abbatis et fratrum suorum ad nos querela pervenit quod Willelmus, comes Pontivorum villam, que dicitur Reimberti ulmus, que iuris ecclesie sue sicut asserit esse dinoscitur, sibi violenter abstulerit, quam per manum ipsius milites templi Ricardus et Henricus, eis reclamantibus et contradicentibus, receperunt1 ; praeterea de Willelmo de Mauritania gravem et detestabilem iniuriam sibi et ecclesie sue nichilominus intulisse queruntur. Famulum siquidem eiusdem ecclesie, sicut in eorum assertione consistit, monastici ordinis reverencia et Domini timore contempto, sua violencia cepit et, ut se ipsum redimat, corporis districtione compellit.
Quia igitur nostra intencio est, ecclesiarum quieti ac defensioni intuitu caritatis intendere, fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatinus, si eorum querimonia veritate fulcitur, praefatos milites templi ab illa usurpatione desistere destricte commoneas aut inter eos ita componere studeas, ne ad aures nostras de cetero super hoc querela perveniat. Si autem neutrum valebis efficere, ipsos ad nostram presentiam cum tuis litteris, cognita plenius veritate, transmittas. Praedictum vero Willelmum, qui famulum in captione tenere praesumit et illorum,a in quorum terra ut se redimat detinent,b nisi tua commonicione dimiserint, ecclesiastica eos censura coerceas. -
(a) verba illorum usque ad.
-
(b) detinent librarii culpa corrupta sunt.
-
1. De hac controversia vide documenta, quae edidi in Archives de l’Orient latin II. 251 sq.
Informations
Acte
aposcripta
admin
(CIHAM (UMR 5648)), dans
APOSCRIPTA database
APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20713 (aposcripta-700), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/aposcripta/notice/20713 (mise à jour : 10/05/2022).