Général
-
Clément III (1187-1191)
-
n. c.
-
n. c.
-
après 1187 - avant 1191
-
?
-
[Collection canonique, collection de décrétales] Y. X, 5, 6, 9.
-
Ici reprise d'Emil Friedberg, Corpus Juris Canonici. II. Decretalium collectiones, Leipzig, 1881, c. 774 [en ligne], sans les partes decisae.
-
n. c.
-
Iudaei inviti non sunt baptizandi, nec ad hoc cogendi, nec sine iudicio puniendi, aut rebus suis spoliandi, vel in suis festivitatibus molestandi, nec ipsorum coemeteria violanda, aut eorum corpora exhumanda [X].
-
Sicut Iudaei.
Statuimus ut nullus invitos vel nolentes Iudaeos ad baptismum venire compellat.
Si quis autem ad Christianos causa fidei confugerit, postquam voluntas eius fuerit patefacta, Christianus absque calumnia efficiatur; quippe Christi fidem habere non creditur, qui ad Christianorum baptismum non spontaneus, sed invitus cogitur pervenire.
Nullus etiam Christianus eorum quemlibet sine iudicio terrenae potestatis vel occidere, vel vulnerare, vel suas pecunias auferre praesumat, aut bonas, quas hactenus habuerunt, consuetudines immutare, praesertim in festivitatum suarum celebratione quisquam fustibus vel lapidibus eos nullatenus perturbet. Neque aliquis ab eis coacta servitia exigat, nisi ea, quae ipsi tempore praeterito facere consueverunt.
Ad hoc, malorum hominum pravitati et avaritiae obviantes, decernimus ut nemo coemeterium Iudaeorum mutilare aut invadere audeat, sive obtentu pecuniae corpora humata effodere.
Si quis autem huiusmodi decreti tenore cognito, quod absit, contraire praesumpserit, honoris et officii sui periculum patiatur, aut excommunicationis sententia plectatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit. -
?
-
?
-
Voir APOSCRIPTA n. 9717, n. 9719, n. 12698.
Informations
Acte
Julien
Théry
(CIHAM (UMR 5648)), dans
APOSCRIPTA database
APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 161168 (aposcripta-3000), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/aposcripta/notice/161168 (mise à jour : 06/07/2021).