Général
-
Innocent IV (1243-1254)
-
L'écolâtre de Liège
-
V kalendas octobris, anno XI
-
-
Assise
-
Mandement (littere cum filo canapis)
-
[Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio Segreto Vaticano,
Registra Vaticana... Inn. IV Reg. Vol. III, 26; Lib. XI, 211. Epistolam ex Regestis descripsit V. Cl. Meynke. -
Ici reprise de Karl Rodenberg, Epistolae saeculi XIII e regestis pontificum Romanorum selectae, III, Berlin : Weidmann (MGH), 1894, n. 231, p. 197 [en ligne].
-
?
-
?
-
Innocentius IV papa scolastico Leodiensi mandat, ut [Gerhardum] archiepiscopum Maguntinum ad sedem apostolicam peremptorie citet, cum Iacobum decanum S. Iohannis Leodiensis de debitis, quae idem pro quondam [Sigefrido III] archiepiscopo Maguntino apud sedem apostolicam et apud Leodium contraxisset, non servaverit indempnem [Rodenberg].
-
. . scolastico ecclesie Leodiensis.
Olim conquerente nobis dilecto filio Iacobo decano ecclesie sancti Iohannis Leodiensis, capellano dilecti filii nostri P[etri] Sancti Georgii ad Velum Aureum diaconi cardinalis, quod venerabilis frater noster . . Maguntinus archiepiscopus ipsum super debitis, que pro bone memorie . . archiepiscopo Maguntino predecessore suo, eius et ecclesie Maguntine negocia apud sedem apostolicam procurando, et apud Leodium, ipso archiepiscopo in obsidione Aquensi morante, pro ipso contraxerat, non servabat indempnem et prefato decano de obsequiis ab eodem impensis ipsi archiepiscopo satisfacere non curabat: nos primum eidem archiepiscopo sub certa forma direximus scripta nostra, et demum ipso archiepiscopo nostris et venerabilis fratris nostri . . Mantuani episcopi, tunc prepositi Parmensis et capellani nostri, qui super hiis eundem archiepiscopum de mandato nostro monuerat, parere in hac parte monitionibus non curante, predicto decano bone memorie P[etrum] Sabinensem episcopum, tunc tituli Sancti Marcelli presbyterum cardinalem, concessimus auditorem. Et licet idem cardinalis dicto archiepiscopo suas direxerit litteras, continentes ut prefato decano satisfaceret de premissis, alioquin infra duorum mensium spacium, quod terminum peremptorium assignavit eidem, procuratorem idoneum propter hoc ad sedem apostolicam destinaret: idem tamen archiepiscopus neutrum horum efficere procuravit, sicut eiusdem decani petitio nobis exhibita continebat. Nos quoque dictum archiepiscopum super hoc sub forma citari fecimus consueta. Verum quia huiusmodi citatio propter quedam impedimenta sicut accepimus non processit, mandamus, quatinus eundem Maguntinum archiepiscopum auctoritate nostra peremptorie per te vel alium citare procures, ut infra quatuor menses post tuam citationem per se vel per procuratorem idoneum et ad totam causam sufficienter instructum compareat coram nobis, facturus et recepturus quod ordo dictaverit rationis. Diem vero citationis etc. usque: intimare.
Dat. Asisii, V Kalendas Octobris, anno XI°. -
(a) ?
-
(b) ?
-
(c) ?
-
(d) ?
-
(e) ?
-
(f) ?
-
1. ?
-
2. ?
-
3. ?
-
?
-
Inconnue de Potthast.
Informations
Acte
aposcripta
admin
(CIHAM (UMR 5648)), dans
APOSCRIPTA database
APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 149446 (aposcripta-9009), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/aposcripta/notice/149446 (mise à jour : 24/05/2022).