Nîmes, AD Gard, H 109 n° 1

<< < / > >>

Numéro999

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date01/05/1099(fiabilité :édition)

LieuRome(lat :Rome apud Beatum Petrum)

DiocèseNîmes

RégionLanguedoc-Roussillon

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle perdue

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche700   mm

Largeur en bas528   mm

AuteurPape Urbain II

BénéficiaireAbbaye  de  PSALMODI

Regeste

Urbain II, pape, confirme à Foulques, abbé de Psalmodi, les droits de son monastère.

Texte

l.1 URBANUS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTO FILIO FULCONI, SALMODIENSI ABBATI EJUSQUE SUCCESSORIBUS REGULARITER SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM.
l.2 Pie postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatinus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulatio vires indubitanter assumat.
l.3 Proinde nos juxta petitionem tuam dilecte in Christo fili Fulconi abbati, Psalmodiense cenobium, quod ex antiquo jure ad sedem apostolicam pertinere cognoscitur, apostolice sedi auctoritate munimus. Statuimus
l.4 enim ut quecumque bona quascumque possessiones idem monasterium hodie possidet sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit
l.5 adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec visa sunt nominibus propriis exprimenda : in territorio Biterrensi castro Lunate monasterium Juncellense, in
l.6 pago Nemausensi in villa Cornilianic[a] ecclesiam Sancti Juliani cum cellis suis, in villa Athacianica ecclesiam Sancte Marie, in castro Salignano ecclesiam Sancti Juliani, in Asperas ȩcclesiam Sancti Petri,
l.7 in Andurenco ecclesiam Sancti Andree, in Aquaviva ecclesiam Sancti Petri, in Margines ecclesiam Sancti Cirici, in Malespel ecclesiam Sancti Romani, in Telliano ecclesiam Sancti Silvestri, in Ripa-
l.8-stagni ecclesiam Sancti Sebastiani, in Tovana ecclesia Sancti Thome, in Candiaco ecclesiam Sancti Petri, in Vistrico ecclesiam Sancte Marie et in alio loco ecclesiam Sancti Boniti, in Virinas ecclesiam Sancti Salva-
l.9-toris, in Venranic[o] ecclesiam Sancti Michaelis et in Valle ecclesiam Sancte Marie, in pago vero Arelatensi ecclesiam et prioratum Sancti Romani cum cellulis suis et ubi vocant castrum Velaus
l.10 ecclesiam Sancti Saturnini, et in pago Aquensi in valle Amata cellulam Sancti Salvatoris cum ecclesia que est in castro Cucurone, id est Sancti Michaelis cum appendiciis suis et in castro Ansuis
l.11 ecclesiam Sancti Stephani et in alio loco ecclesiam Sancti Lanberti et in alio loco ecclesiam Sancti Petri, quam vocant Pomeirols, et in pago Athensi ecclesiam Sancti Pauli et in alio loco ecclesiam Sancti
l.12 Andree ubi vocant Reclusum, in Opeda ecclesiam Sancti Andree, et in pago Sisterico ubi dicunt Baulis ecclesiam Sancte Marie cum appenditiis suis, id est ecclesiam Sancti Channati et Sancti Satur-
l.13-nini et in alio loco ecclesiam Sancte Mariȩ ubi vocant Camarlaias cum appenditiis suis, in pago vero Sustantionensi ubi vocant Mutationes ecclesiam Sancti Acisdi et ubi vocant Candiianigas
l.14 ecclesiam Sancte Marie et in villa Mizanigas duas ecclesias de Sancta Columba et in villa Varinigas ecclesiam Sancte Agathe et ubi vocant Cerecelles ecclesiam Sancte Marie et ecclesiam Sancti Mathei
l.15 et ubi vocant Subicinas ecclesiam Sancti Stephani, in castro Lupiano ecclesiam Sancte Cecilie et ubi vocant Marinnana ecclesiam Sancti Cristofori cum cellis suis, id est ecclesiam Sancti Johannis
l.16 et ecclesia Sancte Eulalie, ubi dicunt Perur, in pago Uzetico in valle Combats ecclesiam Sancti Briicii et ecclesiam Sancti Stephani de Heremo et ecclesiam Sancti Petri de Taraus cum omnibus ad ipsa monas-
l.17-teria vel ecclesias pertinentibus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eandem ecclesiam temere pertubare aut ejus possessiones aufferre vel ablatas retinere minuere vel temerariis vexa-
l.18-tionibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Sepulturam quoque ejusdem loci omnino
l.19 liberam esse decernimus, ut eorum q[ui illic] sepeliri deliberaverint, devotioni et extreme voluntati, nisi forte excomunicati sint, nullus obsistat. Missas sane in predicto Salmodiensi cenobio per episcopos
l.20 fieri publicas, nisi ab abbate invitati fuerint, prohibemus et omnes episcoporum injurias atque gravamina presentis decreti pagina removemus. Nec minus siquidem monachorum Massiliensium pro
l.21 vectiones et omne eorum dominium a predicto Salmodiensi cenobio funditus dimovemus, et ne deinceps in sinodis sive in curia beati Petri de hac exactione eorum proclamatio accipiatur,
l.22 omnino interdicimus, quoniam stultum est tocies retractare judicium, quod super eorundem causa nostro imperio datum fuisse comperimus, quodque etiam nos conpetenti equitate et nostra auctoritate,
l.23 ut inconvulsum persistat, in perpetuum firmamus. Nec ulterius ipsum Salmodium ullius alterius ecclesie preter Romanam juriditionique subiciatur. Obeunte te quoque nunc ejus
l.24 loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet surrepcionis astucia seu violencia preponatur, nisi quem fratres comuni consensu vel fratrum pars consilii sanioris
l.25 secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint. Si qua sane in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps, dux, comes, vicecomes, judex aut ecclesiastica que-
l.26-libet secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit,
l.27 potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Jhesu Christi
l.28 aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax domini nostri Jhesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis
l.29 percipiant et aput districtum judicem premia eterne pacis inveniant. AMEN. AMEN.
l.30 Scriptum per manum Petri no[tari]i regionarii et scriniarii sacri palatii.
l.31 [rota]. [benevalete].
l.32 Datum Rome apud beatum Petrum per manum Johannis Sanctȩ Romanȩ ecclesiȩ diaconi cardinalis, kalendis maii, indictione VIIa, anno dominicȩ incarnationis MoXCoIXo, pontificatus autem dompni Urbani secundi pape XIIo.

Bibliographie

WIEDERHOLD (Wilhelm), Papsturkunden in Frankreich, 4. Provence mit Venaissin, Uzegeois, Alais, Nemosez und Nizza, Berlin, 1907 (Nachrichten der königlichen Gesellschaft der Wissenschaften zu Göttingen. Beiheft, 4), p. 61-64, n° 6.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°999 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°999»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte999/. Date de mise à jour : 29/03/12.