Nîmes, AD Gard, H 157

<< < / > >>

Numéro996

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date06/1085(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseBéziers

RégionLanguedoc-Roussillon

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche135   mm

Largeur en bas395   mm

AuteurSeigneur Béranger Guillaume et Lupiana son épouse

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-PIERRE  de  JONCELS

Regeste

Béranger-Guillaume et sa femme Lupiana donnent au monastère de Joncels, l'église Sainte-Cécile, au diocèse d'Agde, près du castrum de Loupian, et accordent aux moines le droit de passage d'un navire.

Texte

l.1 Anno ab incarnacione Domini millesimo LXXXoVo annuente eodem domino nostro Jhesu Christo, ego illuster vir Berengerius Willelmus et conjux mea
l.2 nomine Lupiana cedimus atque damus domino Deo et reddimus, et beato Petro apostolorum principi Juncellis monasterii et abbati Beren-
l.3-gerio et monachis qui ibi sunt vel futuri erunt, ecclesiam beatȩ Ceciliȩ quȩ est sita in episcopatu Agathensi ad castrum quod vocatur
l.4 Lupiamus pro remedio animarum nostrarum et anime heraclii, et ut ibi maneant ex monachis supradicti monasterii ad serviendum Deo
l.5 ȩcclesiam damus cum omni fevo presbiterali et quartariatam terrȩ ad opus orti juxta ȩclesiam et omnem cimiterium quod est in circuitu ȩcclesie
l.6 cum his que ad eum pertinent, et damus proprium navigium unius navis jamdictis monachis, sine ulla retentatione, et damus eclesias quȩ ad hanc
l.7 jam prenominatam eclesiam pertinent, et promitto domino Deo ut si quis venerit ad inrumpendum hoc donum, vobis [p]renominatis personis sim adjutor
l.8 in veritate secundum meum posse, vobisque tenere faciam. Si quis autem ad inrumpendum hoc donum vel reddicionem venerit, in primis iram omnipoten-
l.9-tis Dei sustineat, postea vero sub anathemate maneat. Facta est autem hec scriptio sub die martis mense junio, regnante rege Philipo. Signum
l.10 Berengerii Willelmi qui hanc cartam jussit scribere, firmavit quȩ eam et firmare rogavit. S. Lupianȩ uxori suȩ. S. Petri de Mesoa. S. Baldoini.
l.11 S. Petri Bernardi et fratris ejus Ermengaudi. S. Petri Guiguonis. S. Petri Gaucelmi. S. Fredoloni Willelmi. S. Poncii Petri. Deusdedit scripsit.

Responsable

Renault

Comment citer cette notice

Acte n°996 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°996»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte996/. Date de mise à jour : 29/03/12.