Nîmes, AD Gard, H 116

<< < / > >>

Numéro989

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date18/07/1019(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseNîmes

RégionLanguedoc-Roussillon

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche515   mm

Largeur en bas790   mm

AuteurGodrannus, Helisiaris et Berengarius ses enfants

BénéficiaireAbbaye  de  PSALMODI - SAINT-GENIES-DES-MOURGUES

Regeste

Godrannus et ses enfants Helisiaris et Béranger, ayant donné à sa fille Judith l'église de Saint-Geniès-des-Mourgues ou Karus Locus, donnent la villa et l'église de ce lieu à Dieu, pour y installer des moniales, sous la règle de Saint-Benoît et sous le contrôle de l'abbé de Psalmodi.

Texte

l.1 SACRA AEDICIO ATQUE DIVINA EST INSTITUCIO TIMORIS AMORISQUE DEI UT QUISQUIS HOMO DUM POSSIBILITATEM SPACIUMQUE OPPORTUNITATEM CONCEDITUR VIVENDI, EXCOGITARE DEBEAT QUALITER CREDERE QUEAT SUPPLICIUM GEHENNE PENASQUE AVERNI QUE AB ANTIQUO PREDONE SUNT INTERENDE.
l.2 Et ideo verbis evangelicis domini ceterisque patribus sanctis sollicite intentis auribus in aliquantulum presto sum, ut ipse dominus dicit: Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis, et [...] saculos qui non veterescant thesaurum non deficient[em in cȩlis, quo fur non appropriat], neque
l.3 tinea corrumpit. Seminate minima ut metatis inmensa. Et iterum: Redemptio anime viri divicie suae. His sermonibus eisdemque consolacionibus mens mea corroborata atque consolidata, propterea ego nomine Godrannus filiique mei nomine Helisiaris sive Berengarius cupimus atque volumus fieri monaste-
l.4-rium ad laudes Deo proferendas sanctisque omnibus memoriam faciendam pro redimenda mea facinora prolisque meis tam virili semini quam sexus feminei omniumque catholicorum fidelium, vivorum, defunctorum, maximeque filie meȩ Deo devote nomine Judita in comitatu Sustancionense, in locum quod vocatur Marcanicus
l.5 atque aliut vocabulo inponitur ei nomen Karum locum, et est ibi ȩcclesia constructa atque Deo dedicata in honore sancti Genesi preciosissimi martiris, illam ȩcclesiam eandemque villam quam superius jam taxavimus et dedi ad filiam meam supra jam nominatam in die qua tradita est conjugio maritali per consentaneam ejus volun-
l.6-tatem, sic dono atque trado tam ego quam filii mei domino Deo nostro Jhesu Christo cum omnibus adjacenciis terminacionibusque suis cultis et incultis, arboribus pomiferis et inpomiferis tam quesitis quam adinquirendis, in tali vero racione atque stabilitate ut cunctis diebus vite hujus seculi habitacio sit sanctimonialium,
l.7 atque Deo devotarum feminarum sub regulari vite degentes sine ulla blandicione atque admiracione habeant, teneant et possideant tam presentes quam adventure, et quemcumque ille ipse inter se elegerint sive voluerint in regendo preesse licenciam habeant secundum precepta beati patris nostri Benedicti
l.8 vel previdencie abbatis cenobii sancti Petri Psalmodiensis congregacionisve presenti quam secuture. Et si aliqua causa murmurationis orta fuerit inter illas contumeliaque a perversis hominibus inlata consolacionibus illorum consolentur et adjutorio adjuventur. Et si quis
l.9 in supradictam donationem atque scriptionem, aut ego vel aliquis ex heredibus meis necne vivens homo sive aliqua persona feminea insurgere vel inquietare atque ad aliquod munus inquirendum, ad inrumpendum, dissipandumque venerit, in dupplo restituat, et in-
l.10-super his maledictionibus atque confusionibus quibus Judas Scariothes ceterique nequissimi boni operis destructores fiant maledicti atque excomunicati, et a comunione sanctȩ Dei ȩcclesiȩ vel consorcio omnium Christianorum sequestrati et in inferno inferiori
l.11 cum Datan et Abiron sint submersi. Haec accio atque scriptio exarata atque tradita est, anno [ab incarnatione domini] ImoXVIIII, indicione IIda, XV kl. augusti, disponente largissima benignitate Dei regnum sapienter a rege
l.12 ROTBERTO [monogramme] regente, et bene vivendo a perpetua felicitatis gaudia merendo pervenire. Signum GODRANNUS [monogramme] filiique sui Helisiaris sive Berengarius qui hanc scriptionem atque donationem scribere postulaverunt et manibus suis firmiter firmaverunt.
l.13 In tali ratione atque conveniencia ut si aliqua perversitas a perversis hominibus fuerit inlata, filius meus Heliasaris unusque filius suus cui ille promiserit vel cui Deus in hoc seculo majorem prosperitatem dederit pro Dei amore [def...endi] vendique potestatem habeat.
l.14 Signum Petrus episcopus Magnalonensis. Signum Bernardus comes Sustancionensis. Signum Geraldus episcopus Nemausensis. Signum Warnerius abba cum cuncta congregatione. Signum Bernardus cum filiis suis. Signum Gaucelmus cum filiis suis. Signum Petrum cum fi-
l.15-lio suo. Signum Wilelmus sive alius Vuilelmus qui vocatur Bernardus. Signum Nizecius. Signum Dalmacius. Signum Bremundus cum filiis suis. Signum Petrus cum filiis suis. Signum Dodo cum filiis suis. Signum Begone cum fratribus suis.
l.16 AELDEFREDUS AC SI INDIGNUS MONACUS SCRIPSIT.

Notes

Citations: l. 2: Luc. XI, 41; l. 2-3: Luc. XII, 33; l. 3: Prov. XIII, 8.

Responsable

Renault

Comment citer cette notice

Acte n°989 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°989»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte989/. Date de mise à jour : 29/03/12.