Nîmes, AD Gard, H 142

<< < / > >>

Numéro986

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date998(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseNîmes

RégionLanguedoc-Roussillon

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche550   mm

Largeur en bas480   mm

AuteurGuillaume Taillefer III, comte  de  TOULOUSE

BénéficiaireAbbaye  de  PSALMODI

Regeste

Guillaume Taillefer, comte de Toulouse, et Emma de Provence, son épouse, donnent au monastère de Psalmodi et à l'abbé Garnier le quart de la villa Saint-Julien de Cornilac située dans le comté de Nîmes.

Fac-similé

Texte

l.1 Omnium regnorum provisor et gubernator Deus prudens cuncta ab initio sancti ad hoc mundi terminos voluit dilatare atque disponere, ut queque gentes
l.2 atque regna principibus ac potestatibus dominarentur proprioque dominatui juro terreno subjacerent, e mensis denique plurimis annorum curriculis cum
l.3 mundus jam longo tempore tenere senesceret, suscepta Deus Deique filius nostre humanitatis forma, interrogantibus utrum deberetur Cesari solui tributa
l.4 inquiens dixit: Reddite ergo que fierit Cesaris Cesari, et que sunt Dei Deo. Sacratissimum itaque electionis vas et multarum gentium prudentissimus doc-
l.5-tor, inter cetera doctrinȩ suȩ monita ita premonuit dicens: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, et iterum: Non est enim potestas nisi
l.6 a Deo, que autem sunt a Deo ordinata sunt. Itaque : Qui potestati resistit, qui ordinationi resistit. Sicque clementia Dei ordinante Wilelmus comes Tho-
l.7-lose praecellentissimus presidens amplissima terrarrum regna, inter alia possidet Nemausensem comitatum, ubi habentur satis incredimus, Deo placita mo-
l.8-nachorum cȩnobia. Interque et jam Psalmo[d]iacum Beati Petri cȩnobii [regimen] tenet monasticum [et in antea plu]rimis agellulis atque aliis possessionibus
l.9 monachorum stipendiis adtributis admodum videtur reffertum. De quibus possessionibus prefatus [come]s Wilelmus et uxor ejus aliquam portionem
l.10 suo dominio retinentes, videlicet quartam partem beati Juliani non longe ipsi monasterio adjacente, et justicias jamdictȩ villȩ Sancti Julia-
l.11-ni, assensum prebuerunt, ut pro amore Dei traderent ipsam quartam partem, cum omnibus pertinentibus adjacentiis atque cum justiciis ex integro omnibus
l.12 prefatȩ villȩ et omnium locorum ad jamdictum monasterium pertinentium, atque firmarent ad ipsum cȩnobium et ad abbatem Warnerium et ad ipsius loci
l.13 cohabitantes monachos et ad alios futuros perhenniter ad abenda et adversus monachorum proprie possidenda. Pro hac autem donatione vel fir-
l.14-matione atque guirpitione amore habendi et patienter possidendi, donaverunt abitatores supradicti cȩnobii, Warnerius abbas et Amalricus
l.15 eo tempore prior et Rodulfus et Arnaldus et cuncta congregatio ipsius loci, ad Wilelmum comitem et ad Emam uxorem ejus, et ad filios eorum
l.16 videlicet Raimundum et Valricum et Pontium et Bertrannus, mille septingentos solidos, tali et enim modo ut ab hodierno die in antea
l.17 habeant et [teneant] abbates et cuncti habitatores ipsius loci pres[e]ntes et futuri nemine contradicente. Et si fuerit ulla potestas, quod absit,
l.18 comes vel comitissa, filius vel fili[a] vel ulla quelibet perso[na qui volueri]t irrumpere hanc dona[tion]em vel firmationem, ut non sit perhenniter
l.19 ad ipsum monasterium ad usus monachorum ubi cohabitantium, sit anathematizatus et excommunic[atus] ex parte omnipotentis D[ei] et beati Petri
l.20 apostoli cujus honore consecratus videtur ipse locus et omnium sanctorum et ex potestate collata atque astip[u]latione Froterii episcopi ad [cujus] diocesim per-
l.21-tinet ipse locus et ex parte omnium episcoporum, abbatum, monachorum et ceterorum clericorum, ita ut quisquis hoc nefas perpetrare ausus fuerit
l.22 a liminibus sanctȩ Dei ȩcclesiȩ in hoc seculo extraneus et acetibus omnium catholicorum segregatus, et in futuro nullam veniam reperiens igni inextingui-
l.23-bili cum Juda magistri proditore et cum omnibus iniquis tradatur perpetualiter cruciandus. Facta carta donationis atque guirpitionis ista
l.24 anno a passione Domini nongentesimo nonagesimo VIII, indicione XII, instante feria III, regnante Rotberto rege. Signum Wilelmo
l.25 comite et uxore sua Ema qui carta donationis ista manibus propriis firmaverunt, et firmari fecerunt. Signum Raimundo filio Wilelmi.
l.26 Signum Ajanrico, signum Pontio, signum Bertranno, isti omnes sunt filii Wilelmi. Signum Ricardo vicecomite. Signum Armando de Vivario. Signum Ugo-
l.27-ne. Signum Emenone. Signum Gaucelino [...] filius suis. Isti omnes donationem istam et guirpitionem oculis viderunt et manibus propriis firmaverunt.
l.28 Signum Froterio episcopo. Signum Atone patre ejus. Signum Rostagno cu[m filiis] suis. Signum Ugone fratre ejus [cu]m filiis suis. Signum Gauzfredo cum nepotibus
l.29 suis. Signum Framaldo. Signum Petrone Pontione. Signum Bernardo et fratre suo Petrone sacrestano.
l.30 RICARDUS MONACHUS SCRIPSIT.

Bibliographie

MAGNOU-NORTIER (Elisabeth), La société laïque et l'église dans la province de Narbonne de la fin du VIIIe à la fin du XIe siècle, Toulouse, 1974, p. 629-632, n° 20 (traduction).

POLY (Jean-Pierre), Catalogue des actes des comtes de Provence, 942-1166, annexe de thèse soutenue à l'Université de Paris II – Assas, s.d. , p. 53, n° 104.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°986 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°986»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte986/. Date de mise à jour : 29/03/12.