Nîmes, AD Gard, H 113

<< < / > >>

Numéro982

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date05/06/813(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseNîmes

RégionLanguedoc-Roussillon

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche385   mm

Hauteur à droite365   mm

Largeur en haut665   mm

Largeur en bas675   mm

AuteurDadila

BénéficiaireAbbaye  de  PSALMODI

Regeste

Dadila donne de nombreux biens à l'abbaye de Psalmodi.

Fac-similé

Texte

l.1 In Christi nomine. Incipit testamentum Dadilae et divisionale bonorum. Itaque predictus Dadila omnes omnino mancipiola mea utriusque sexus, excepto quod ad nepotem meam, nomine Agierlinam, donando concessi, id est Martino et Verae, et ad uxorem meam, nomine Ermegundis, ancillam nomine Primam et Flodoberto, Teudericode, Genituria, Ilegundis, Ingulfredo donando concessi, alios vero ingenuos et absolutos esse volo, ut tanquam de ingenuis parentibus nati vel procreati fuissent, ita se in splendore ingenuitatis manere congaudeant concessum illis sit. Omne pecus et peculiarem illorum mobilem vel immobilem, quidquid tempore meo conquisierint, aut in antea, Deo propitio, acquirere potuerint, faciendi exinde quod voluerint in Dei nomine habeant potestatem: patrocinium vero meum vel defensionem, ut dum vivo mihi deserviant, post vero meum discessum ubi vel ambulare voluerint liberam in Dei nomine habeant potestatem. In locum vero Salignacio et Salignanello, quod ponitur in territorio Magdalonensi, dono atque concedo partibus beati Petri apostoli monasterii Psalmodiensis quidquid in praedicta loca habere videor vel possidere de luctuosa quondam filia mea Dadana: id est tam in domibus, curtis, exitis et regressis eorum, sive et basilica Sancti Joannis, Sancti Juliani, quae in ipsa villa esse dignoscitur, in hortis, in terris, in vineis, sive cum omnem potestatem loci illius, quidquid de ipsa luctuosa mihi obvenit, ut ipsum praenominatum monasterium ad proprium sibi vindicet atque defendat, pro remedio animae meae. Ea vero ratione, ut ab omnibus custodiatur in omnibus, sicut in priore scriptura quae ad ipsum monasterium Sancti Petri jamdudum fieri jussi continetur [...]. In alia vero loca, de ipsa luctuosa ad filiam meam Pauletam dono ac reservo [...] Ad monasterium Agnanense, id est Sanctae Mariae et sancti Salvatoris, dono atque concedo omnem portionem mihi debitam in loco Petronaco, quod ponitur in territorio Ucetico, id est in domibus, curtis cum exeo suo et regressu, earum hortis, terris, vineis, sive et in vallem vel molinis, quae ad ipas loca pertinent, necnon et in pago Rotenico locum Paccionaco sub omni integritate, et locus Marionallus, quod est in valle Gardionenqua, quidquid in ipsis locis habere videor de portione mea, id est in omnibus curtis, exeis et regressu earum, hortis, terris, vineis vel [...] praestationem in locis nominatis, ut et ipse monasterium hoc sibi vendicet ad proprium pro remedio animae meae atque deffendat perenniter, volo atque instituo. Ad monasterium vero, quod dicitur Conchis, quod est in honore sancti Salvatoris dedicatum, quod ponitur in territorio Rodenico, dono atque concedo locum Gressa sub omni integritate cum omni sua praestatione. Et in locum Vetulla portionem mihi debitam, quae de quondam patre meo Gregorio mihi obvenit, id est in domibus, curtis, exeis et cum regressu earum, hortis, terris, vineis cultis et incultis vel omni praestatione loci ipsius, ut ipsum monasterium pro remedio animae meae ad proprium sibi vindicet atque deffendat. Baucos vero meos aureos, quos a domino ac piissimo domino Karolo imperatore accepi vel ipse mihi donare jussit, ipse cui ego eleemosynam meam injunxero pro remedio animae meae in sacerdotibus ac pauperibus erogare faciat. Vasa argentea vel aeramenta auro et argento vel ferramenta, vel quidquid ullius metalli esse videntur, vel alia ornementa et vestimenta, vel suppellectile domus meae Ermengaudis sub omni integritate, unacum arma mea, quae ad meum opus habeo, id est in spatis, lanceis, brugnis et in scutis, vel alia mobilia, vel quadripedem meum, ipse praedictus cui eleemosynam meam injunxero in sacerdotibus et pauperibus, orfanis et viduis in eleemosynam pro remedio animae meae erogare faciat. Hoc vero jubeo atque instituo, ut ipsi monachi vel abbates ad ipsa monasteria degentes praedicta res, quas supra praemisi, per praedictas basilicas possidere vel elaborare faciant, nullusque praesumat de potestate eorum ea subtrahere. Hoc vero in hac pagina testamenti mei annecti placuit, ut dum ego vivo ista omnia suprascripta sub jure et dominatione mea reservo, post vero meum discessum, praedicta loca, quae ad praedicta monasteria concessi, Ermegundis, si in viduitate permanserit, post partem praedictarum basilicarum usu fructuario quoadusque vixerit sibi hoc possidere vel tenere faciant. Hoc vero per jura et per ordinationem meam instituto atque jubeo, ut unusquisque hoc quod superius scriptum est, sic unusquisque possidere ac facere debeat, sicut per hanc paginam testamenti mei fieri decrevi. Et si quis contra paginam testamenti mei ire aut agere conaverit ad inrumpendum, tamquam ullus de haeredibus meis, vel quisquis ille sit [...] et a sancta communione extraneus, et insuper det illi parti, cui abstrahere audeat vel visus est abstulisse, auri libram unam illi perpetuo habituram, ista vero permanente hac pagina testamenti mei reservata firmitate. Facta pagina testamenti mei reservata firmitate. Facta pagina testamenti mei sub die nonas calendas junias, anno XLVI regnante domino nostro Karolo imperatore. S. Dadilani qui hanc paginam testamenti mei fieri volui, manu mea signavi, feci, et testes adfirmare rogavi. S. Argimirus diaconus rogatus a suprascripto in hac pagina testamenti manu mea. S. Ausebertus in hac pagina testamenti manu mea. S. Basila rogatus manu mea. S. Bonus ac si indignus presbyter rogatus a suprascripto in hac pagina testamenti manu mea. S. Bertha teste in hac pagina testamenti manu mea. Didannus rogatus scripsi. In Christi nomine Joannes ac si indignus episcopus signum feci. Ilarinus presbyter qui rogatus hoc testamentum signavit. Audesindus ac si indignus presbyter rogatus hanc paginam testamenti manu mea signum feci. In Christi nomine Marteres ac si indignus diaconus testamentum rogatus signavi. Aldemarus clericus a suprascripto hanc paginam testamenti scripsi et relegi, sub die et anno quo supra. Explicit.

Bibliographie

DEVIC (Cl.), VAISSETE (J.), Histoire générale de Languedoc, 15 vol., Toulouse, 1872-1892, t. 2, n° 24.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°982 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°982»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte982/. Date de mise à jour : 29/03/12.