Lons-le-Saunier, AD Jura, 2 H 1392
Numéro975
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date05/08/1106(fiabilité :texte)
LieuBesançon(lat :Bisontii)
DiocèseLyon
RégionFranche-Comté
Support
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche460 mm
Hauteur à droite470 mm
Largeur en haut345 mm
Largeur en bas360 mm
AuteurPons, archevêque de BESANCON
BénéficiaireAbbaye de SAINT-CLAUDE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 in perpetuum. Si religiosorum locorum vel augmentis invigilare vel necessitatibus studemus consulere, offitii nostri
l.3 Deo disponente munus implemus, ad quod pertinet prava corrigere, recta firmare. In spe igitur divinȩ
l.4 gratiȩ, de tua tuique coenobii religione presumens, Cusantiense monasterium tibi tuisque successoribus ad regendum
l.5 committimus, et ut cum omnibus possessionibus suis jure perpetuo ad aecclesiam Sancti Eugendi pertineat, presenti
l.6 privilegio statuimus atque firmamus, ita dumtaxat ut tam nobis quam ministris nostris consueta in ipsa
l.7 aecclesia obsequia non negentur, nec ex occasione hujus nostrȩ largitionis sedi nostrȩ debita reverentia
l.8 minuatur. Ne quis vero prefatum monasterium vel ea quȩ ad illud pertinent ab aecclesia Sancti Eugendi
l.9 alienare presumat, auctoritate nobis divinitus concessa interdicimus, presumptorem quoque donec ad
l.10 congruam satisfationem veniat, a corpore et sanguine domini segregamus. Omnibus autem super hoc vobis
l.11 opere ferentibus, pax a Deo et misericordia conservetur. Ad inditium etiam nostrȩ plenariȩ voluntatis
l.12 et clericorum nostrorum consensus sigillo quidem nostro paginam presentem signavimus, eorum vero nomina subscribi
l.13 jussimus. Signum Magnerii decani aecclesiȩ Sancti Johannis et archidiaconi; Willelmi archidiaconi; Stephani cantoris;
l.14 Manasses archidiaconi; Hugonis apocrisarii Sancti Stephani; Petri canonici; Theoderici canonici; Aldrici archipresbiteri.
l.15 [sceau].
l.16 Data Bisontii, per manum Bernardi sanctȩ Bisontinȩ aecclesiȩ cancellarii, nonas augusti, anno dominicae incarnationis MoCoVI, pontificatus domni Pontii IIIIo, indictione XIIII.
Notes
Responsable
M.J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°975 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°975»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte975/. Date de mise à jour : 24/11/14.