Lons-le-Saunier, AD Jura, 2 H 1401
Numéro968
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1091(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseLyon
RégionFranche-Comté
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche280 mm
Largeur en bas305 mm
AuteurGui, évêque de GENEVE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-CLAUDE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 meorum antecessorum antistitum necnon ob animȩ meȩ quietem post hanc vitam, nostrȩ ȩclesiȩ clero cuncto presente adque aproprobante, immo Aymone Geneven-
l.3-sium comite rogante, trado atque concedo coenobio Sancti EUGENDI quod Condatiscense vocatur, necnon ejusdem loci abbati Hunaldo pariterque fratribus ibidem Deo famulantibus tam
l.4 presentibus quam futuris, SANCTȨ MARIȨ ȩclesiam in villa Sessiacensi sitam, cum terris et decimis et oblationibus sibi accidentibus quȩque supradicti fratres adquirere juste pote-
l.5-runt futuris temporibus. Retinemus autem in eadem ȩclesia ex nostro jure paratam et synodum, banni quoque nostri et ministrorum nostrorum observationem et tam nobis quam ar-
l.6-chipresbitero nostro debita servitia inpendenda. Interdicimus itaque ex Dei operis parte, et beatȩ Dei genitricis Mariȩ, et beati Petri apostoli, et omnium sanctorum
l.7 Dei pariterque nostra quatenus nullus hoc largitionis munus presumat inquietare vel calumpniari supradictis fratribus, sed semper permaneat ratum et omni roboramine fultum.
l.8 Ut autem perpetua constet memoria, placuit nobis hoc scripturȩ testamento confirmare nostroque sigillo subbarrare, et diversorum testium nominibus
l.9 assignare. Signum donni Pontii Belicensis episcopi. Signum Bosonis prepositi. Signum Victoris decani. Signum Willelmi decani. Signum Alberti decani. Signum Aymonis canonici.
l.10 Signum Sibodi Viennensis decani. Signum Aymonis comitis. Signum Petri. Signum Ricardi. Signum Aymonis. Signum Armanni.
l.11 Data est anno ab incarnatione Domini MXCI, indictione XIII, regnante Heinrico tertio rege, anno XXXIII.
l.12 [monogramme] [sceau].
Notes
Responsable
M.J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°968 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°968»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte968/. Date de mise à jour : 24/11/14.