Lons-le-Saunier, AD Jura, 1 H 10
Numéro963
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrebulle
Date1078(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseBesançon
RégionFranche-Comté
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau bulle perdue
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche520 mm
Hauteur à droite500 mm
Largeur en bas490 mm
AuteurPape Grégoire VII
BénéficiaireAbbaye de BAUME-LES-MESSIEURS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 ibidem regulariter promovendis imperpetuum. Supernae [miserationis respectu, ad] hoc universalis ecclesiae curam suscipimus, et apostolici moderaminis [sollicitudinem gerimus, ut justis precantium votis attenta benignitate
l.3 faveamus et] liberamine aequitatis [omnibus in necessitate positis, quantum, Deo donante, possumus, subvenire debeamus; precipue tamen de venerabilium locorum stabilitate pro debito honore summe et apostolicae sedis]
l.4 cujus membra sunt, quantum ex divino adjutorio [possibilitas datur, nobis pensandum et laborandum] esse perpendimus. Proinde juxta petitionem tuam prefato monasterio cui tu preesse dinosceris, hujusmodi
l.5 privilegio presenti auctoritatis [nostrae decreto indulgemus, concedimus atque firmamus, statuentes ut nullum regum vel] imperatorum vel comitum, nullum [quacumque dignitate] predictum, vel quenquam alium audere
l.6 [de his quae eidem venerabili] loco a quibuslibet [hominibus de proprio jure jam donata sunt vel in futurum, Deo miserante], collata fuerint, sub cujuslibet causae occasionisve specie minuere vel auferre
l.7 [et] sine suis usibus applicare, vel aliis quasi piis de causis pro suae avaritiae excuratione concedere, sed cuncta quae ibi oblata sunt vel offeri contigerit tam a te quam ab eis qui in tuo
l.8 [officio] locoque successerint, [perenni tempore] illibata et sine inquietudine aliqua volumus possideri, eorum quidem usibus pro quorum sustentatione gubernationeque concessa sunt modis omnibus [profutura,
l.9 nominatim etiam] confirmantes eidem monasterio cellam sancti Lauteni [datam a Carentino rege, cum omnibus] suis appenditiis; [monasterium] Ginniacum, quod subjugavit eidem monasterio Berno [abbas et Laisinus, consobrinus ejus];
l.10 cellam que vocatur Magnusfons; cellam quȩ [vocatur Gauda; cellam quae vocatur Eticas]; villam quae vocatur Cavaniacus, cum omnibus appenditiis suis; villam quae vocatur Brariacus; villam quae vocatur Biviliacus; villam quae
l.11 [vocatur Cortunna et ecclesia] ejusdem ville; ecclesiam de Mulnetto; ecclesiam de Benevento; ecclesiam de Pulcravavra; villam de Sarmatia; villam de Alafracta; [et preterea, sicut res supra diximus,
l.12 quaecumque nunc juste habet aut in posterum], Deo annuente, habere contigerit, in quibuslibet rebus mobilibus vel immobilibus. Item constituimus ut, obeunte abbate, non alius ibi quacumque obrep-
l.13-[tionis astutia ordinetur, nisi quem fratres ejusdem cenobii cum communi consensu, secundum timorem Dei elegerint, maxime de eadem congregatione], si idoneus inventus fuerit; quod si talis qui huic
l.14 regimini congruat inter eos inveniri non possit, aliunde sibi patrem et magistrum expetant. Hec igitur omnia quae hujus precepti decretique nostri pagina continet, tam tibi
l.15 quam cunctis qui in eo quo es ordine locoque successerint, vel eis quorum interesse potuerit imperpetuum servanda decernimus. Si quis vero regum, imperatorum, ducum, comitum, sacerdotum, clericorum,
l.16 [judicum] ac secularium personarum hanc constitutionis [nostrae paginam agnoscens, contra eam temerario ausu venire] temptaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat
l.17 reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et nisi ea quae ab illo sunt male ablata restituerit vel digna penitentia illicite acta defleverit,
l.18 a sacratissimo corpore ac sanguine domini redemptoris nostri Jhesu Christi alienus fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa
l.19 [servantibus sit pax domini nostri Jhesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eternae pacis inveniant].
l.20 [rota].
l.21 [Scriptum per manum Rainerii notarii, anno V pontificatus domni] GREGORII VII PAPȨ, anno videlicet dominicȩ
l.22 [incarnationis millesimo LXXVIII, indictione I].
Notes
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 5060.
PROST (B.), Essai historique sur les origines de l'abbaye de Baume-les-Moines, in Mémoires de la Société d'Emulation du Jura, 1871, p. 21, p. 117-120, n° 5.
Responsable
M.J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°963 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°963»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte963/. Date de mise à jour : 24/11/14.