Avignon, AD Vaucluse, 1 G 6 n° 8
Numéro911
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date898(fiabilité :édition)
LieuAvignon(lat :apud Avinionem castrum)
DiocèseArles
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche425 mm
Largeur en bas306 mm
AuteurLouis III l'Aveugle, roi de PROVENCE
BénéficiaireRaimond, prévôt d'ARLES
Regeste
Texte
l.2 nostrorum, divini cultus amore faventes, subvenire curamus, procul dubio fructum divini muneris a Domino consequi non dubitamus, imi-
l.3-tantes vestigia predecessorum nostrorum, regum piorum, quorum piissimum semper studium fuit ut quibus preessent prodesse etiam et satagerent.
l.4 Quocirca omnium sanctae Dei ecclesiae nostrorumque fidelium, presentium scilicet et futurorum, universitati notum fore cupimus quoniam quidam
l.5 venerabilis sanctae Arelatensis ecclesiae archyepiscopus, nomine nomine Rodstagnus, nosterque fidelis, nostram cernue adiens excellentiam, enixius
l.6 postulavit quatinus cuidam sacerdoti, nomine Rigmundo, quendam mansum de comitatu Vasensi, consistentem in comitatu
l.7 Avinionensi, in villis nuncupantibus Tresmalis, Villanova et Biturrita, per preceptum auctoritatis nostrae jure hereditario
l.8 ei concederemus. Cujus precibus assensum prebentes, hoc serenitatis nostrae preceptum fieri decrevimus, per quod predictus fidelis noster Rigmundus
l.9 sacerdos et prepositus eundem mansum, cum omnibus adjacentiis suis, futuris temporibus quieto et securo ordine
l.10 perpetualiter possideat. Et ut haec nostrae preceptionis auctoritas nostris futurisque temporibus inconvulsam atque inviolabilem obtineat
l.11 firmitatem, manu propria roborantes anuli nostri impressione insigniri jussimus.
l.12 SIGNUM [monogramme] HLUDOVICI SERENISSIMI REGIS.
l.13 ARNULFUS NOTARIUS AD VICEM BARNOINI ARCHIEPISCOPI RECOGNOVI [sceau].
l.14 [Actum est hoc preceptum apud Avinionem castrum, anno incarnationis Domini DCCCXCVIII, indictione I, anno VII regnante Hludovico glorioso rege. Feliciter].
Bibliographie
Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 1, Instr, col. 93, n° 1.
Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 9, p. 680, n° 7.
MANTEYER (Georges de ), Les chartes du pays d'Avignon : 439-1040, Mâcon : Protat, 1914, p. 13-14, n° 31.
POUPARDIN (René), Recueil des actes des rois de Provence (855-928), Paris, 1920 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), p. 67-68, n° 36.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 9, pl. 2 (fac-similé).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°911 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°911»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte911/. Date de mise à jour : 29/03/12.