Reims, AD Marne, 56 H 174
Numéro89
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date18/09/1106(fiabilité :édition)
LieuReims(lat :Remis)
DiocèseReims
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche612 mm
Hauteur à droite610 mm
Largeur en haut495 mm
Largeur en bas498 mm
AuteurManassès II, archevêque de REIMS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-REMI de REIMS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-uberat bonis, justum est, et hanc conditori suo vicissitudinem humana natura rependere debet, ut ex his quȩ ab eo
l.3 gratis accepit ei gratuito et liberali reddere studeat animo. Si enim nostrȩ nativitatis exordium et quo debemus
l.4 recidere circumspiciamus, ea quȩ habemus, quia ea possessuri non sumus nostra non sunt, sed eorum dispensatores esse
l.5 debemus. Quod nisi sapienter fecerimus, districte judicandi in supremo examine usque ad novissimum quadrantem
l.6 ea quȩ nobis commissa sunt, quia fideliter non dispensavimus reddituri sumus. Hoc ego MANASSES, ȩcclesiae
l.7 Remensis indignus sacerdos, pro modulo nostrȩ pusillanimitatis adimplere satagens, animadvertens ecclesiam Beati
l.8 REMIGII in mutatione personȩ altaris de Condato rerum suarum dispendium incurrere, hoc exterminare cupiens, cum
l.9 jam pietas ineffabilis amministrationis nostrae dies in undecimum protraxisset annum, imminentem nostrae resolutionis articulum
l.10 hac bona consummatione terminare volens, altare supradictum ȩcclesiȩ Beati REMIGII absque persona tradidi
l.11 tenendum, et perpetualiter concessi possidendum. Hunc etiam largitionis nostrae titulum probabilibus personis esse voluimus ap-
l.12-probatum et imaginis nostrae testimonio roboratum. Signum Gozdefridi Ambianensis episcopi [croix]. Signum Odonis episcopi [croix].
l.13 Signum Azenarii abbatis Sancti REMIGII. . Signum Gervasii archidiaconi. Signum Ȩbali archidiaconi. Signum Rodulfi
l.14 prepositi. Signum Joffridi decani. Signum Richeri cantoris. Signum Bartholomei thesaurarii. Signum Richardi diaconi. Signum Isembardi subdiaconi.
l.15 Actum Remis, anno incarnati Verbi millesimo CoVIo, indictione XIIIIa,
l.16 regnante PHILIPPO rege Francorum, anno XLoVIIo,
l.17 archiepiscopatus autem domni MANASSE anno XIo.
l.18 FULCHRADUS cancellarius scripsit et subscripsit [croix] [sceau].
Bibliographie
MARLOT (G.), Metropolis Remensis historia, 2 vol., Lille et Reims, 1666-1679, t. 2, p. 235.
DEMOUY (Patrick), Actes des archevêques de Reims d'Arnoul à Renaud II, 997-1139, 3 vol., th. dact, Nancy, 1982, t. 2/1, p. 390-391, n° 146.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°89 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°89»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte89/. Date de mise à jour : 29/03/12.