Dijon, AD Côte-d'Or, G 2652
Numéro888
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrebulle
Date29/12/1119(fiabilité :édition)
LieuAutun(lat :Edue)
DiocèseAutun
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau bulle perdue
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche356 mm
Hauteur à droite360 mm
Largeur en haut264 mm
Largeur en bas269 mm
AuteurPape Calixte II
BénéficiaireChapitre de NOTRE-DAME de BEAUNE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 DE BELNA, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Officii nostri nos hortatur auctoritas, pro universarum ecclesiarum statu satagere,
l.3 et quȩ recte statuta sunt stabilire. Siquidem inter vos et sancti Stephani monachos, de jure parochiali castri Belnȩ controversia
l.4 diu fuerat agitata. Unde venerabiles fratres nostri Humbaldus Lugdunensis archiepiscopus, et Stephanus Eduensis, et Gotherannus
l.5 Lingonensis episcopi, affectione debita condolentes, controversiam omnem diligentius audierunt. Novissime causa undique plenius
l.6 indagata, et ab utraque parte quod eorum exequeretur judicium gratuita securitate accepta, pacem inter vos per Dei gratiam et concordiam
l.7 statuerunt, quam nostrȩ quoque auctoritatis robore una vobiscum predictus frater noster Eduensis episcopus petiit stabiliri. Nos ergo et ecclesiarum
l.8 paci et quieti propensius intendentes, et petitioni vestrȩ benignius annuentes, pacem illam et concordiam auctoritate
l.9 sedis apostolicȩ confirmamus, et illibatam futuris temporibus conservari decernimus, sicut in predictorum fratrum cyrographo
l.10 continetur. Si quis autem confirmationis hujus tenore cognito, temere quod absit, ei obviare presumpserit,
l.11 honoris et officii sui periculum patiatur, aut excommunicationis ultione plectatur, nisi presumptionem
l.12 suam digna satisfactione correxerit.
l.13 Ego Calixtus chatholicȩ ȩcclesiȩ episcopus confirmavi et subscripsi.
l.14 Datum Edue, per manum Grisogoni, sanctȩ Romanȩ ecclesiȩ diaconi cardinalis ac bibliothecari, IIIIo kalendas januarii,
l.15 indictione XIIIa, incarnationis Dominicȩ anno MoCoXXo, pontificatus autem domni Calixti secundi pape anno primo.
l.16 [sceau].
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 6796.
ROBERT (Ulysse), Bullaire du pape Calixte II : 1119-1124, 2 vol., Paris, 1891, p.172-173, n° 117.
PFLUGK-HARTTUNG (J. von), Acta pontificum romanorum inedita. Urkunden der Päpste 97-1197. rééd, 3 vol., Graz, 1958, t. 1, p. 115-116.
Responsable
Renault
Comment citer cette notice
Acte n°888 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°888»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte888/. Date de mise à jour : 25/11/14.