Dijon, AD Côte-d'Or, 1 H 89
Numéro874
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1111(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseLangres
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche148 mm
Hauteur à droite193 mm
Largeur en haut275 mm
Largeur en bas263 mm
AuteurGautier, évêque de CHALON SUR SAONE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-BENIGNE de DIJON
Regeste
Texte
l.2 habeantur, inter religiosos tamen mos antiquus obtinuit, ut speciali societate sibi invi-
l.3-cem fȩderentur, quatenus tanto sibi alterutrum devotius et in suis prosperis congaudeant, et in adver-
l.4-sis condoleant, quanto se strictius colligatos karitatis federe non ignorant. Quapropter notificamus presentibus et futuris,
l.5 qua speliali familiaritate Cabilonensis et Divionensis ȩcclesia sese mutuo colligarint, ut hujus dilectionis fȩdus quod Cabilonensis ȩcclesia cum
l.6 Divionensi cum magna devotione iniit, et quod Divionensis a Cabilonensi cum magna gratiarum actione accepit, nulla oblivionis vetustate
l.7 apud posteros deleatur, nulla umquam discordiȩ scissione rumpatur. Anno itaque dominicȩ incarnationis IoCoXIo, domnus Walteri-
l.8-us Cabilonensis episcopus, et domnus Jarento Divionensis abbas talem inter se et congregationes sibi commissas societatem inierunt, ut cum bre-
l.9-vis de kanonico Cabilonensi venerit Divionem, vel de monacho Divionensi venerit Cabilonem, statim pro eo fiat plenarium officium mor-
l.10-tuorum: hoc est vigilia et missa, et eo die habeat prebendam. Preter hȩc etiam statutum est ut in ebdomada post dominicam
l.11 mediȩ XL fiat apud utrosque pro utrisque generale officium et missa. Concessit preterea prefatus domnus Walterius episcopus domno abbati Jarentoni et
l.12 omnibus successoribus ejus unam canonicalem prebendam integram et cotidianam in ȩcclesia Sancti Vincentii, quam idem domnus abbas
l.13 concessit monacho Divionensi apud Sanctam Mariam commanenti, ut et monachus idem apud Sanctum Vincentium septimanam
l.14 faciat, et Divionensis ȩcclesia helemosinȩ hujus causa Cabilonensi ȩcclesiȩ et corporaliter et spiritaliter proposse servitium
l.15 impendat.
l.16 [sceau].
Bibliographie
CHEVRIER (Georges), CHAUME (Maurice), Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon, prieurés et dépendances des origines à 1300, t. 1 : VIe-Xe siècle, Dijon, 1986, p. 208-209, n° 432.
Responsable
Renault
Comment citer cette notice
Acte n°874 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°874»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte874/. Date de mise à jour : 25/11/14.