Reims, AD Marne, 56 H 439
Numéro87
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1103(fiabilité :texte)
LieuLaon(lat :Lauduni)
DiocèseReims
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche750 mm
Largeur en haut365 mm
Largeur en bas370 mm
AuteurEnguerran II de Coucy, évêque de LAON
BénéficiaireAbbaye de SAINT-REMI de REIMS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 possessionibus ampliavit, et de corpore ipsius Remensis ȩcclesiȩ portionem, uterinam ei constituit sororem. Beneficii autem
l.3 ingratitudo, indignos et aliquando expertes ipso facit beneficio. Unde ego Ingelrannus, gratia Dei Laudunensis ȩcclesiȩ episcopus,
l.4 oblatȩ oportunitati decrevi concurrere, et ecclesiȩ gloriosissimi patris nostri Remigii quod ei oportunum et necessarium erat subrogare.
l.5 Erat enim in Corbiniaco villa ipsius beati Remigii quoddam nostrum altare in honore sanctissimi martiris Quintini, cujus decimȩ rebus illius
l.6 intermixtȩ, integritatem possessionis ejus videbantur mutilare, et aliquando causa altercationis existere. Hoc equidem altare ecclesia Beati
l.7 Remigii longo tempore per personas tenuerat. ȩmanante autem apostolicȩ sedis sentencia de abolitione hujusmodi personarum, ne earum subrogatio
l.8 venditionis esset occasio, susceptis precibus domni papȩ et patris nostri Manassȩ Remensis archiepiscopi sponte consensi. Igitur ipso patre nostro Manasse
l.9 concilium Remis in ȩcclesia Beatȩ Mariȩ celebrante, repetitis precibus tam ipsius quam coepiscoporum nostrorum atque abbatum, assensu nostri cleri, presertim fratris
l.10 nostri Ebali archidiaconi, tradidi predictum altare sancti Quintini beato Remigio in manu abbatis sui Azenarii perpetualiter sine persona
l.11 tenendum, salvo tam jure episcopali. Ut autem hec efficientia tam apud presentes quam apud posteros integra illibataque permaneat, hoc
l.12 privilegio confirmavimus, et astipulatione subscriptorum testium corroboratam reddidimus.
l.13 Signum Ingelranni episcopi Laudunensis, qui hoc privilegium fieri precepit. [colonne1] Signum Manassȩ sanctȩ Remensis ecclesiȩ archiepiscopi. Signum Manassȩ Suessionensis episcopi. Signum Hugonis Catalaunensisium episcopi. Signum Baldrici Noviomensium episcopi. Signum Lamberti Atrabatensium episcopi. Signum Johannis Morinorum episcopi. Signum Huberti Silvanectensium episcopi. [colonne2] Signum Azenarii abbatis Sancti Remigii. Signum Hugonis Autvillarensis abbatis. Signum Rodulfi abbatis Sancti Teoderici. Signum Lamberti decani. Signum Hugonis thesaurarii. Signum Sigeberti prepositi. Signum Odonis. [colonne3] Signum Adalberonis abbatis Sancti Vincentii. Signum Godefridi abbatis Noviandi. Signum Ebali Laudunensis archidiaconi. Signum Walteri archidiaconi. Signum Widonis thesaurarii. Signum Odonis cantoris.
l.14 [sceau].
l.15 Actum Lauduni, anno Incarnationis dominicȩ millesimo CIII, indictione XI, epacta XI, concurrente III.
l.16 Ego Ansellus cancellarius sanctȩ ecclesiȩ Laudunensis, relegi et subscripsi [chrisme].
Bibliographie
DUFOUR-MALBEZIN (Annie), Actes des évêques de Laon des origines à 1151, Paris, CNRS Editions, 2001 (Documents, études et répertoires, 65), p. 127-128, n° 54.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°87 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°87»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte87/. Date de mise à jour : 29/03/12.