Reims, AD Marne, 2 G 2191
Numéro86
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date30/03/1103(fiabilité :édition)
LieuReims(lat :Remis)
DiocèseReims
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche410 mm
Hauteur à droite330 mm
Largeur en bas515 mm
AuteurManassès II, archevêque de REIMS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-DENIS de REIMS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 DYONISII, scandalum fuisse ortum super decima de Gohereio, canonicis Sancti SYMPHORIANI habere volentibus tertiam partem totius decimȩ de Gohereio, et de terris quȩ ad
l.3 Gohereium pertinent, propter antiquam suam investituram. Canonicis vero Sancti DYONISII, quia eadem decima infra parroechiam de Campiniaco jaceret contradicentibus. Causa
l.4 autem ista in presentia nostra fratrisque nostri LAMBERTI Atrabatensis episcopi ventilata, est recognitum, et juxta judicium personarum quȩ aderant, per septem idoneos testes legaliter dera-
l.5-cionatum, tertiam partem totius decimȩ de Gohereio, et de terris quȩ ad Gohereium pertinent, provenire sancto SYMPHORIANO ad thesaurum; sed ne deinceps inter predictas ȩcclesias pro decima illa
l.6 dissensio aliqua oriretur, communi presentium personarum usus consilio, Hugo abbas Sancti Dyonisii et qui cum eo fratres aderant, partem decimȩ quȩ sancto SYMPHORIANO provenit ad hunc trecensum
l.7 perpetuo habendam, acceperunt a Stephano tunc temporis thesaurario ȩcclesiȩ Sancti SYMPHORIANI, quod singulis annis, vel ante festivitatem vel in ipsa festivitate sancti REMIGII, quae kalendis
l.8 OCTOBRIS celebratur ȩcclesia Sancti DYONISII solvat thesaurario sancti SYMPHORIANI quatuor sextarios annone, duos de frumento, unum de sigilo, unum de tremisse, et trecensus iste solvatur
l.9 in curia sancti Symphoriani, canonicali mensura vel ea mensura quȩ die dati trecensus habebatur apud Campiniacum. Nos autem ne id aliquatenus permutetur, hac testamentali pagina, et nostrȩ imaginis
l.10 impressione et personarum quȩ interfuerunt subnotatione corroboravimus. Signum [croix] Lamberti Atrabatensis episcopi. Signum Joranni abbatis Sancti NICHASII. Signum Gervasii archidiaconi. Signum Rodulfi prepositi.
l.11 Signum Joffridi decani. Signum Bartholomei thesaurarii et abbatis. Signum Richeri cantoris. Signum Odalrici, signum Lamberti presbyterorum. Signum Rainaldi, signum Odalrici diaconorum. Signum Isembardi, signum Ȩbali, signum Raimberti, signum
l.12 signum Gotberti, signum Nicholai, subdiaconorum et canonicorum Sanctȩ Mariȩ. Signum Deodati decani. Signum Symeonis, signum Seiberti, signum Jecelini presbyterorum. Signum Remigii cantoris. Signum Dodonis, signum Heriberti diaconorum. Signum Guarini, signum Odonis,
l.13 signum Stephani, signum Haiderici, signum Petri, subdiaconorum et canonicorum Sancti Symphoriani. Signum Milonis decani. Signum Richerii, signum Otberti, canonicorum Sanctȩ Trinitatis. Signum Hugonis, signum Remigii, signum Albrici canonicorum Sancti Timothei. Signum
l.14 Hugonis abbatis. Signum Erlebaldi, signum Hilgaldi, signum Arnulfi, signum Erivonis, signum Stephani canonicorum Sancti Dyonisii. De laicis: Signum Erlaudi vicedomini. Signum Gocelini. Signum Burdini de Vico Judȩorum. Signum Hugonis majoris
l.15 de suburbio. Signum Fainonis. Signum Heriberti de Gulcis. Signum Algisi. Signum Oileii. Signum Theoderici. Signum Gelrici. Signum Anserii.
l.16 Actum Remis, anno incarnati Verbi millesimo CmoIIIo, indictione XI, regnante Philippo rege Francorum anno XLo, archiepiscopatus autem domni Manasse anno VIII.
l.17 Fulcradus cancellarius recognovit scripsit et subscripsit.
l.18 [sceau] .
Bibliographie
MARLOT (G.), Metropolis Remensis historia, 2 vol., Lille et Reims, 1666-1679, t. 2, p. 238.
DEMOUY (Patrick), Actes des archevêques de Reims d'Arnoul à Renaud II, 997-1139, 3 vol., th. dact, Nancy, 1982, t. 2/1, p. 367-369, n° 135.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°86 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°86»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte86/. Date de mise à jour : 29/03/12.