Dijon, AD Côte-d'Or, 7 H 1554
Numéro859
Fiabilité de l'actedouteux
Genrecharte
Date1104(fiabilité :texte)
LieuTroyes(lat :publice Trecis)
DiocèseTroyes
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche230 mm
Hauteur à droite241 mm
Largeur en haut276 mm
Largeur en bas275 mm
AuteurPhilippe, évêque de TROYES
BénéficiaireRadonvilliers, prieuré de Molesmes
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 tam presentibus quam futuris, quod ad petitionem donni Roberti primi abbatis Molismensis et fratrum ejus, de communi
l.3 quoque capituli nostri consensu, dono et concedo fratribus apud Radonvillare sub obedientia ejusdem Molismensis ecclesie manen-
l.4-tibus domum Dei de Rosteria cum appendiciis suis jure perpetuo possidendam, in qua videlicet capella de Rosteria
l.5 omnem medietatem habebunt monachi Radonvillaris preter reconciliationes mulierum, et confessiones, et de-
l.6-narium de caritate in dominico die. Cum autem in tribus anni festivitatibus, Natalis scilicet Domini, et Pasche, et Omnium
l.7 Sanctorum de singulis domibus Rosterie vir unus vel femina ad matrem ecclesiam Duinville cum oblatione sua ierint, presbiter
l.8 ejusdem ville unam postea missam cantabit, quam audient ceteri qui remanebunt, et in oblatione illa habebunt
l.9 monachi medietatem. In oblatione vero prime misse quam presbiter ibi omni tempore cantaverit, sive ex mortuis sive ex die,
l.10 medietatem habebunt monachi, et si postea quam ibi cantaverit, iterum pro defunctis cantaverit, nil ibi percipient
l.11 monachi, nisi corpus fuerit in presenti. Candelam et clavem ecclesie presbiter habebit, de qua candela cum ibi affuerint mona-
l.12-chi habebunt quantum eis opus fuerit, et in testamentis morientium presbitero faciendis medietatem habebunt monachi, nil
l.13 vero habebit presbiter in hiis que monachis dimittentur. Domus itaque Dei ubi pauperes recipiuntur, et duo Jugera terre eidem conti-
l.14-gua propria sunt monachis, et de hominibus ibi ad censum vel consuetudinem hospitaturis, redditionem divident inter se mo-
l.15-nachi, et Milo Duinville dominus, sed et si quid beneficii ex ejusdem ville baptisterio provenerit, monachis est medietas. Qui-
l.16-cumque autem super hiis in aliquo presumpserint eisdem monachis in posterum contraire, donec ad emendationem vene-
l.17-rint, a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Jhesu Christi sequestrentur. Testes inde sunt Girardus, Drogo, Jocelmus,
l.18 archidiaconi nostri, Odo cantor, Anselmus camerarius, Hugo presbiter, Galterus diaconus, Hugo Rufus subdiaconus, Rainardus
l.19 decanus. Actum hoc publice Trecis nostroque sigillo sollempniter confirmatum, anno ab Incarnatione Domini Mo-
l.20-CoIIIIo, indictione XIIa, Paschali Romano pontifice feliciter presidente, Philippo autem rege Francorum regnante.
l.21 [sceau].
Notes
Bibliographie
LAURENT (J.), Cartulaires de Molesmes, ancien diocèse de Langres (916-1250). Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne, 2 vol., Paris, 1907-1911 (Collection de documents publiés avec le concours des Antiquités de la Côte-d'Or, 1), t. 2, 2, p. 432, n° 496.
Responsable
Renault
Comment citer cette notice
Acte n°859 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°859»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte859/. Date de mise à jour : 25/11/14.