Dijon, AD Côte-d'Or, 7 H 1575
Numéro854
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1102(fiabilité :texte)
LieuReims(lat :Remis)
DiocèseLangres
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche570 mm
Hauteur à droite581 mm
Largeur en haut492 mm
Largeur en bas488 mm
AuteurComte de CHAMPAGNE
BénéficiaireAbbaye de MOLESMES
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-cio litterali memorie commendetur. Post presentium igitur noticiam futurȩ posteritati intimandum curamus, quod ego HUGO comes Campaniȩ ani-
l.3-mȩ meȩ saluti providens, venerabilis uxoris meȩ Constantiȩ, Philippi Francorum regis filiȩ, laude et assensu ex cujus parte villa quȩ Attiniacum vocatur
l.4 in jure meo cessit, capellam sancte Walburgis sancte MARIE Molismi et monachis ibidem Deo servientibus, et quicquid ad eandem capellam
l.5 attinet lege testamentali concedo, et in perpetuum tenendam confirmo. Illud etiam quod clerici inibi canonias obtinentes, a quibus sese deponen-
l.6-tes in manu donni MANASSE archiepiscopi Remensis emanciparunt, et predictos monachos quod juris alterius erat sibi vendicare pertimescen-
l.7-tes me presente ab archiepiscopo canoniis revestitos esse memorie trado. Do etiam jam nominatis monachis quicquid possideo in vico qui vocatur
l.8 Diona, mansum videlicet dominicum cum omni justicia sine omni mei et alterius advocatione, in servis, et ancillis, terris cultis et incultis,
l.9 quarteriis terrarum, sive terraciis, pratis, et pascuis communibus, et ut breviter concludam cum omnibus ad ipsum mansum pertinentibus, omni retracta-
l.10-tione excepta, omni exceptione postposita. Do etiam sepedictis monachis nemus illud quod vocatur Casnetum juxta predictam villam situm, decimam
l.11 quoque de sancto MARTINO, et aliam de Chifiliaco. Addo insuper totam aquam quȩ Asinea dicitur ad molendina edificanda, cum ripis, et terris, et insulis, et
l.12 omnibus quȩ necessaria fuerint ad eadem molendina instruenda, seu reparanda, similiter ad exclusas faciendas, seu reficiendas, quotiens opus fuerit,
l.13 et totam piscariam ejusdem aquȩ ab Attinei ponte usque ad piscariam Risiaci, piscatore in Attineio manente, ab omni consuetudine absoluto. Sed ne aliquando
l.14 inde inter monachos et Attiniacenses ministros aliqua oriatur contentio, saniori usus consilio, hoc procerum meorum ammonitione justum esse affirmo, ut ipsius
l.15 terrȩ talis sit divisio, quatinus sicut sancte MARIE parrochia terminatur, sic sancte Walburgis terra metiatur. Quicquid autem tam in meo uxorisque meȩ Constantie
l.16 dono, quam in assensu dicti archiepiscopi actum est predicti regis, atque Lugdovici filii ejus favore constat esse firmatum, ac perpetua sanctione munitum.
l.17 Ne quis vero improbus contra hanc legitimam donationem, aliquando oblatrare valeat, signis eam ac probabilium personarum testimoniis corroboramus.
l.18 Signum Manasse archiepiscopi. S. Gervasii archidiaconi. S. Manasse archidiaconi. S. Rodulfi prepositi. S. Joffridi
l.19 decani. S. Richerii cantoris. S. Elberti, Odalrici, Lamberti, presbiterorum. S. Fulconis, Rainaldi, Girardi diaconorum.
l.20 S. Isembardi, Bartholomei, Milonis subdiaconorum. S. Ludovici filii regis. S. Hugonis comitis.
l.21 S. Constantie uxoris ejus. S. Hugonis Cameruci comitis. S. Gaufredi filii Otranni. S. Aimonis castelliani.
l.22 Actum Remis, anno incarnati Verbi millesimo CoIIo, indictione X, anno vero imperii Phillippi Francorum regis XLIIIIo,
l.23 archiepiscopatus donni Manasse anno VIIo. Fulcradus cancellarius scripsit et subscripsit.
l.24 [sceau].
Bibliographie
LAURENT (J.), Cartulaires de Molesmes, ancien diocèse de Langres (916-1250). Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne, 2 vol., Paris, 1907-1911 (Collection de documents publiés avec le concours des Antiquités de la Côte-d'Or, 1), t.2, 1, p. 28-31, n° 20.
DUFOUR (Jean), Recueil des actes de Louis VI, roi de France : 1108-1137, Paris : De Boccard, 1992-1994, 4 vol. (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 7-9, n° 6.
Responsable
Renault
Comment citer cette notice
Acte n°854 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°854»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte854/. Date de mise à jour : 25/11/14.