Dijon, AD Côte-d'Or, 1 H 382

<< < / > >>

Numéro850

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1101(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseLangres

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche503   mm

Hauteur à droite529   mm

Largeur en haut375   mm

Largeur en bas383   mm

AuteurFemme de Thibaud, vicomtesse  de  DIJON, et alii

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-BENIGNE  de  DIJON

Regeste

La femme de Thibaud de Beaune, vicomte de Dijon, donne à Saint-Bénigne de Dijon la pôté de Chaignay ; Obert de Tilchâtel, Girard de Duesne et ses frères renonçant aux prétentions qu'ils avaient élevé sur ladite pôté. L'évêque de Langres investit l'abbé Jarenton de l'église de Chaignay.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI. Quia mortalium pectoribus longe major inest cupiditas auferendi aliena quam largitas
l.2 tribuendi quȩ sua sunt, necessario cogimur litterarum inserere monimentis elemosinas precedentium, ad repressionem et condempnationem avariciȩ poste-
l.3-rorum. Quo igitur ordine SANCTUS BENIGNUS ea quȩ possidet in villa quam Casnedum nominant adquisierit, notificamus presentibus et
l.4 futuris. Potestatem itaque villȩ supranominatȩ tenuit quidam Vuido, cognomine Dives, qui habuit filium nomine Vualterium; cujus scilicet
l.5 Vualterii filiam sumpsit in matrimonio Tetbaldus de Belno, vicecomes Divionensis. De hoc autem Tetbaldo et de ista uxore ejus fuit
l.6 orta quȩdam puella, quam sumpsit in uxorem Josbertus de Castellione. Post hȩc uxor supradicti Tetbaldi cum permissu viri sui apud
l.7 Lariacum monachari disposuisset, rogavit eundem virum suum, et generum suum supranominatum et filiam suam cujus supra meminimus,
l.8 ut potestatem Casnedi causa ejus concederent Deo et sancto Benigno, sicut ipsi eam tenebant et habebant. Cumque hoc ab eis optinuis-
l.9-set, ipsa quidem donum fecit, pro eo scilicet quia possessio illa de ejus capite erat: illi autem laudaverunt, maritus videlicet, gener et
l.10 filia. His ita patratis, Otbertus de Tilȩ Castro possessionem illam calumpniari cepit, pro eo scilicet quod uxor sua ex illa progenie
l.11 esset. Qui cum multa ob hoc placita contra monachos habuisset, tandem apud Casnedum cum abbate domno scilicet Jarentone
l.12 constitutus, quicquid eatenus inibi calumpniatus vel juste vel injuste fuerat ex toto vuirpivit. Supradictus autem abbas as-
l.13-sumpto monacho suo Vuidone de Bar, misit eum ad uxorem jamfati Otberti ut et ipsa laudaret quod fecerat maritus suus: quod et fecit
l.14 presente ipso viro suo, et Benzone presbytero, et Amalrico quodam, et ex parte monachi presente Pontio Erleio, et Rotberto Ogdeleio.
l.15 Hac calumpnia ita sopita, Gerardus de Dusmis et fratres ejus calumpniati sunt, ex parte cu-
l.16-jusdam Vuidonis de Sancto Paulo qui fuerat consanguineus ipsorum partem ipsius villȩ, et nominatim mansum Martini et ipsum cum uxore
l.17 filiisque ejus. Cumque ad placitum sepe venire vocati nollent, tandem resipiscentes, in capitulum Divionense venientes, quicquid vel
l.18 juste vel injuste in jamdicta villa calumpniabantur ex toto coram monachis vuirpiverunt. Warnerius quoque et frater ejus Rustikellus
l.19 de Beria, habebant ibi unum mansum, quod dederunt sancto Benigno in presentia Vuidonis comitis Saliciensis, et Hilberti viceco-
l.20-mitis: affuit ibi etiam serviens ille qui idem mansum tenebat cognomento Bruticius, qui et ipse hoc laudavit. ȩcclesiam ip-
l.21-sius villȩ tenebat Vuarnerius canonicus Linguonensis abbas Sancti Stephani Divionensis, qui et ipse reddidit eam in manu episcopi
l.22 Linguonensis, et episcopus dedit eam sancto Benigno per manum domni Jarentonis abbatis. Terciam partem ipsius ȩcclesiȩ tenebat in
l.23 beneficio Vuido de Oseleio, qui et ipse prius quidem calumpniatus est, postea vero laudavit. Verumtamen eandem
l.24 terciam partem ȩcclesiȩ tenebant de supradicto Vuidone Constantius de Iz, et Amalricus de Tilȩ Castro.
l.25 Cumque et horum calumpnia repressa fuisset, et ipsis laudantibus pax data putaretur, ecce subito quasi ex inproviso
l.26 in medium prosilivit alia calumpnia quam objecit Beraldus quem cognominabant Busionem, et quem re vera Busionem
l.27 esse constaret. Cumque et ipse diutius obstitisset, tandem in capitulum Divionense veniens, quod obiciebat dimisit, so-
l.28-cietatem fratrum accepit, eo tenore ut cum moreretur, si Divioni corpus ejus afferretur, honorifice sepeliretur: ipse calump-
l.29-niabatur eandem terciam partem ȩcclesiȩ, quam Vuidonem tenere de Oseleio diximus. Lambertus etiam de Blaseio frater
l.30 Vuarnerii suprafati kanonici, cum et ipse diutissime calumpniatus fuisset, post multa placita tandem resipuit, et
l.31 laudavit; et quicquid vel juste vel injuste obiciebat seposuit. Itaque post tot et tanta dominia, post tot et
l.32 tanta discrimina, in unius domini sancti scilicet Benigni jus atque dominium, Casnedus villa et ipsius villȩ ecclesia, cum
l.33 omnibus quȩ ad eam pertinent, devenit, labore et industria domni abbatis Jarentonis, et Vuidonis de Bar ipsius
l.34 ȩcclesiȩ monachi. Acta sunt hȩc regnante in Francorum regno Phylippo rege, pontificium Linguonensium
l.35 tenente Rotberto pontifice, abbatiam Divionensium gubernante domno Jarentone abbate. Quibus omnibus
l.36 interfuerunt: Vuido de Bar, Hugo de Belna, et Antelmus frater ejus.

Bibliographie

CHEVRIER (Georges), CHAUME (Maurice), Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon, prieurés et dépendances des origines à 1300, t. 1 : VIe-Xe siècle, Dijon, 1986, p. 154-156, n° 375.

Responsable

Renault

Comment citer cette notice

Acte n°850 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°850»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte850/. Date de mise à jour : 25/11/14.