Reims, AD Marne, 56 H 268
Numéro85
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date30/03/1102(fiabilité :édition)
LieuReims(lat :Remis)
DiocèseReims
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche735 mm
Hauteur à droite740 mm
Largeur en haut550 mm
Largeur en bas554 mm
AuteurManassès II, archevêque de REIMS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-REMI de REIMS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 necesse est, ut non tantum pastores nominari quantum velimus operis exhibitione comprobari. Justis itaque petitionibus
l.3 aurem nos oportet prebere benivolam, quatinus et poscentibus debitum non subtrahatur solacium, et ȩcclesiis nobis commissis competens
l.4 videatur non deesse suffragium. Hoc igitur ego MANASSES, Remorum dictus archiepiscopus, pro modulo nostrȩ
l.5 parvitatis satagens adimplere, et ad capiendam perpetuȩ salutis hereditatem in monasterio beati REMIGII memoriam nostri
l.6 jugiter celebrari cupiens altare de Insula quod prefati monasterii fratres sub personali tuitione jamdiu tenuerant, ad nos autem post
l.7 decessum personȩ revocatum, eidem monasterio ad usus infirmorum contuli, et absque persona perpetualiter tenendum concessi. Et quia
l.8 hȩc nostra largitio aliqua potest temporis prolixitate ab hominum memoria deleri, testamentali eam pagina confirmavimus, et ne quorum-
l.9-libet improborum objurgatione imminui valeat, signis et probabilium personarum testimoniis cum nostrȩ auctoritatis imagine corroborari jussimus.
l.10 Signum Azenarii abbatis Sancti REMIGII. Signum Hugonis abbatis Altvilarensis cȩnobii. Signum Rodulfi abbatis Sancti Teoderici. Signum Richeri abbatis Sancti Basoli.
l.11 Signum Gervasii archidiaconi. Signum Manasse archidiaconi. Signum Rodulfi prepositi. Signum Gozfridi decani. Signum Richeri cantoris. Signum Elberti. Signum Odalrici.
l.12 Signum Odonis presbiterorum. Signum Fulconis Signum Richardi. Signum Odelrici diaconorum. Signum Isembardi. Signum Adȩ. Signum Bartholomei subdiaconorum.
l.13 Actum Remis, anno incarnati Verbi MCII, indictione X, regnante Philippo rege Francorum anno XXXVIIII,
l.14 archiepiscopatus autem DONNI MANASSE ANNO SEPTIMO.
l.15 Fulchradus cancellarius scripsit et subscripsit [sceau].
Bibliographie
ROBERT (G.), Isles-sur-Suippes au Moyen-Age, in Revue de Champagne, n° 11, mai-juin 1910, p. 369-391, p. 377.
DEMOUY (Patrick), Actes des archevêques de Reims d'Arnoul à Renaud II, 997-1139, 3 vol., th. dact, Nancy, 1982, t. 2/1, p. 350-351, n° 129.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°85 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°85»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte85/. Date de mise à jour : 29/03/12.