Dijon, AD Côte-d'Or, G 393
Numéro841
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date25/05/1100(fiabilité :édition)
LieuDijon(lat :apud Divionem)
DiocèseLangres
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographieen haut
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche227 mm
Hauteur à droite82 mm
Largeur en haut150 mm
Largeur en bas225 mm
AuteurJarenton, abbé de SAINT-BENIGNE de DIJON
BénéficiaireChapitre de SAINT-ETIENNE de DIJON
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 hac tandem assensu partis utriusque finita est concordia determinata. Communes erunt monachis et canonicis
l.3 reditus potestatis: decimȩ, terciȩ, pasnatici; communis ȩcclesia, et in ea facienda, vel instauranda, seu illuminanda,
l.4 et in omni apparatu parando; quia simul accipientur, simul et necessaria dabuntur. Ministeriales villȩ
l.5 pro parte sua habebunt monachi quos voluerint, habebunt et canonici. Domum et quȩ sunt domui necessa-
l.6-ria infra atrium habebunt monachi, et extra atrium graneam, curtilum, et necessaria; et ad hȩc facienda de
l.7 silva accipient; quod opus fuerit; et in omnes etiam usus suos, tantum infra potestatem; et canonici similiter. Quod si canonici domum, graneam
l.8 et eis necessaria non fecerint, terra communis erit. Porcos in silva quot habuerint monachi tot habebunt et canonici;
l.9 et quot canonici, tot monachi: aliorum porcorum procursus communis erit. Si quid datum fuerit pro elemosina his
l.10 vel illis, sive emptum pecunia, ab hac die et deinceps commune erit, si tamen ad prefatam potestatem pertineat.
l.11 Si quid de silva venditum fuerit, commune erit precium, et ab utriusque partis ministerialibus queretur.
l.12 Si monachi in domo sua fecerint aliquem attractum unde habeant precium vel servitium, commune
l.13 erit eis, similiter et canonici. Si ex eadem potestate aut aliunde quod tamen ad ipsam potestatem
l.14 pertinere velint, emendum quidlibet fuerit, medietatem solvent monachi, et medieta-
l.15-tem canonici. Placita, justitiȩ, ab utrorumque ministerialibus et communiter finientur,
l.16 et communiter accipientur. Quid plura? Terrȩ cultȩ et inculte, silvȩ aquȩ aquarumve
l.17 decursus, pascua, et omnia quȩ infra predictam potestatem sunt vel ad eam pertinent, erunt illis
l.18 omnino communia. Actum apud Divionem feria VIa, post octavas Pentecostes anno Io pontificatus papȩ Pascalis,
l.19 in presentia domni JERENTONIS abbatis, sub his testibus. Monachis: Joffredo priore, Hugone Belnensi,
l.20 Rotberto cellerario, Herberto, aliisque. Clericis: Walone, Pagano, Benzone, Walterio.
l.21 Laicis: Aymone milite, Widrico, Hugone, Widone, Jocelmo, Duranno. CIROGRAPHUM DE SAVINIACO VILLA.
Bibliographie
CHEVRIER (Georges), CHAUME (Maurice), Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon, prieurés et dépendances des origines à 1300, t. 1 : VIe-Xe siècle, Dijon, 1986, p. 170-171, n° 393.
Responsable
Renault
Comment citer cette notice
Acte n°841 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°841»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte841/. Date de mise à jour : 25/11/14.