Dijon, AD Côte-d'Or, 7 H 1691
Numéro839
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date05/04/1097(fiabilité :texte)
LieuMolesmes(lat :apud Molismum)
DiocèseLangres
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche345 mm
Hauteur à droite344 mm
Largeur en bas270 mm
AuteurHugues, comte de TROYES
BénéficiaireAbbaye de MOLESMES
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-turorum tradere disponimus, quod pratum quod est situm juxta murum Trecensis civitatis non
l.3 longe ab ecclesia Sancti Quintini, quod in vita sua Odo comes filius comitis Teotbaldi dederat ȩcclesiȩ
l.4 Molismensi, frater ejus qui ei in honorem successit comes videlicet Hugo in quadam festivitate Pascha-
l.5-li curiam suam apud Molismum tenens videlicet anno millesimo XCVII dominicȩ Incarnationis, rogatu Roberti ejusdem loci
l.6 abbate non solum ipsum pratum sed omnia dona quecumque comes Teobaldus pater ejus et Adhelaidis comitissa mater sua, frater quoque
l.7 ejus comes Odo attribuerant ȩcclesiȩ Molismensi libentissime concessit. Dedit preterea ipse comes hortolanum quendam custodem scilicet prati
l.8 cum uxore et liberis suis, omnes quoque redditus et justitias quȩ jure in eo possidebat. Ex his vero omnibus prenominatis rebus testes existunt
l.9 Wido de Vuangionis rivo, Dudo Catalaunensis civitatis vicedominus, Graufredus filius Otranni, Gosbertus Rufus, Rainardus de Verziaco,
l.10 Warnerius filius Airardi. Hȩc vero omnia prenominata, conjux ejusdem comitis Hugonis Constantia Philippi regis Francorum
l.11 filia, in camera Galterii Baelvacensis concessit presentibus istis testibus, Graufredo filio Otranni, Odone presbitero, Hugone
l.12 pincerna, Petro de Paennaico, Guizelino fratre Wandelberti, Odardo de Sparnaico. Ut autem hec omnia magis rata et
l.13 autentica sint presente domno Gaufredo filio Otranni, misit ipsa comitissa quendam nummum per domnum Nivelonem super altare sancti Quintini.
l.14 [croix] S. Hugonis comitis. [croix] S. Constantiȩ comitissȩ.
l.15 [sceau].
Bibliographie
LAURENT (J.), Cartulaires de Molesmes, ancien diocèse de Langres (916-1250). Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne, 2 vol., Paris, 1907-1911 (Collection de documents publiés avec le concours des Antiquités de la Côte-d'Or, 1), t. 2, p. 409, n° 433.
Responsable
Renault
Comment citer cette notice
Acte n°839 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°839»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte839/. Date de mise à jour : 25/11/14.