Reims, AM, coll. Tarbé cart. 1 n° 25
Numéro80
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1127(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche205 mm
Largeur en bas270 mm
AuteurGuillaume IX, duc d'AQUITAINE
BénéficiaireAbbaye de SAINTE-RADEGONDE de POITIERS
Regeste
Texte
l.2-sticos fidei. Notum sit igitur tam futuris quam presentibus, quod ego Wil[elmus], Dei gratia Aquitanorum dux, servicio et amicicia domni Wilelmi
l.3 prioris Sancte Radegundis, rogatus, dono et concedo sibi et ecclesie predicte et sequacibus suis quicquid habere videbar consuetu-
l.4-dinis in terra que est circa ecclesiam Pruniaci, que quasi quadam lingua attingit a ripa que est sub domo Berau-
l.5-di judicis usque ad ripam que est sub domo Johannis Transversani, terram et aquam simul, que est de ipso jure ec-
l.6-clesie. Quicquid autem hujus predicte terre incole, seminaverint, plantaverint, edificaverint, et animalia cujuscumque ge-
l.7-neris sint, cum omnibus aliis eorum possessionibus, in terra beate Radegundis, sit suum et ecclesie proprium, absque omni calump-
l.8-nia, liberum et quietum. Si vero predicti incole aliquod forisfactum fecerint, a nemine nisi per manum
l.9 prioris vel ecclesie distringantur, et si probaciones vel purgaciones, illis incumbent, per sacramentum
l.10 seu si justicia dictaverit, ad majus per judicium definiatur. Sit autem pro remedio anime mee
l.11 et parentum meorum terra predicta simul cum aqua et habitatoribus, suis inmunis, et libera, ab omni
l.12 consuetudinario dominatu meo, filiique mei atque successorum nostrorum, omni modo prorsus remota occa-
l.13-sione. Hujus autem concessionis et doni sunt testes quorum nomina subscripta sunt. Signum Arnaudi monachi de
l.14 Moysiaco. Signum W. Savarici. Signum W[ilelmi] [croix] comitis. Signum W. de Balota.
l.15 Hec omnia supradicta que W[ilelmo] priori Sanctȩ Radegundis dedi, eadem pariter dono Guillelmo Guisleberti
l.16 ac libere atque inconvulse ipsi in vita sua habenda, auctoritate mei doni firmiter concedo.
l.17 Superstes vero quolibet istorum duorum premortuo postumus successor, hec omnia que pretaxata sunt abque ulla
l.18 calumpnia, quiete habeat, possideat.
l.19 [sceau].
Notes
Bibliographie
BESLY (J.), Histoire des Comtes de Poictou et Ducs de Guyenne, Paris, 1647, p. 438-439.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°80 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°80»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte80/. Date de mise à jour : 29/03/12.