Dijon, AD Côte-d'Or, 1 H 11 n° 11

<< < / > >>

Numéro794

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date21/10/897(fiabilité :édition)

LieuNanteuil-le-Haudoin(lat :apud Nantolium fiscum)

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche555   mm

Hauteur à droite574   mm

Largeur en haut546   mm

Largeur en bas548   mm

AuteurEudes, roi des FRANCS

BénéficiaireGilbert

Regeste

Eudes, roi des Francs, accorde à son fidèle Gilbert divers biens situés à Blanchaincourt et à Veronnes.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE DOMINI DEI AETERNI ET SALVATORIS NOSTRI JHESU CHRISTI, ODO, CLEMENTIA DEI REX. REGALIS EXCELLENTIAE AC SUBLIMITATIS MOS EST FIDELES REGNI SUI DONIS INGENTIBUS
l.2 honorare potentesque efficere. Proinde ergo nos morem praedecessorum nostrorum regum videlicet Francorum sequentes, oportet sublimitati nostrae ut quae procerum nostrorum expetierit affabilitas,
l.3 regia dignanter adimpleat dignitas. Quocirca omnium sanctae Dei ecclesiae fidelium nostrorumque tam praesentium quam et futurorum industria noverit, quod adiens nostrae serenitatis dignitatem
l.4 Richardus illustris dilectusque nobis comes humiliter petiit quatinus cuidam fideli nostro nomine Gisleberto quasdam res fiscales in pago Attuerensi sitas per praeceptum nostrae largitatis
l.5 in jus proprium concedere dignaremur. Cujus petitioni libenter assensum praebentes, concedimus eidem Gisleberto in pago Attuerinse super fluvium qui dicitur Norgia, in villa
l.6 scilicet Blankenicorte ac Verona, mansos quindecim cum omnibus ad eosdem pertinentibus rebus, silvis, pratis atque mancipiis utriusque sexus, et ecclesia una et medietatem alius
l.7 ecclesiae. Unde et hoc altitudinis nostrae praeceptum fieri eidemque dari decrevimus, per quod praecipimus atque jubemus ut ab hodierna die ac praefatus Gislebertus
l.8 asscriptas res cum integritate omni teneat et possideat vel quicquid exinde agere decreverit liberam in omnibus habeat potestatem faciendi sicuti et ex aliis suae
l.9 proprietatis rebus nemine inquietante. Ut autem hujus largitionis nostrae praeceptum per tempora labentia inviolabiliter conservetur veriusque
l.10 ab omnibus credatur manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione sigillari jussimus.
l.11 SIGNUM ODONIS [monogramme] GLORIOSISSIMI REGIS.
l.12 SIGNUM HERIVEUS NOTARIUS AD VICEM GUALTERII RECOGNOVIT ET SUBSCRIPSIT [ruche] [sceau].
l.13 DATUM XII KALENDAS NOVEMBRIS, INDICTIONE XV, ANNO X REGNI ODONIS GLORIOSI REGIS. ACTUM APUD NANTOLIUM FISCUM. IN DEI NOMINE, FELICITER. AMEN.

Bibliographie

GARNIER (Joseph), Chartes bourguignonnes inédites des IXe, Xe et XIe siècles, Paris, 1849, p. 134, n° 116.

MUSEE DES ARCHIVES DEPARTEMENTALES. Recueil de fac-simile héliographiques de documents tirés des archives des préfectures, mairies et hospices, Paris, 1875, p. 24 (fac-similé, pl. 9, n° 2).

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 7, pl. 17 (fac-similé).

BAUTIER (Robert-Henri), Recueil des actes d'Eudes, roi de France : 888-898, Paris, Imprimerie nationale, Klincksieck, 1967, p. 178-181, n° 42.

CHEVRIER (Georges), CHAUME (Maurice), Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon, prieurés et dépendances des origines à 1300, t. 1 : VIe-Xe siècle, Dijon, 1986, t. 1, p. 164-165, n° 136.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°794 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°794»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte794/. Date de mise à jour : 29/03/12.