Dijon, AD Côte-d'Or, 1 H 11 n° 8

<< < / > >>

Numéro792

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date18/07/881(fiabilité :édition)

LieuCondrieu(lat :apud Conriacum villam)

DiocèseLangres

RégionChampagne/Ardenne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche392   mm

Hauteur à droite410   mm

Largeur en haut419   mm

Largeur en bas420   mm

AuteurCarloman II, roi des FRANCS

BénéficiaireGeilon, évêque  de  LANGRES

Regeste

Carloman II, roi des Francs, confirme un échange de terres situées à Turgy, dans le pagus de Tonnerre, entre son fidèle Baudri et l'évêque Geilon de Langres.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE DOMINI DEI AETERNI ET SALVATORIS NOSTRI JHESU CHRISTI, KARLOMANNUS, GRATIA DEI REX. REGUM PREDECESSORUM NOSTRORUM CONSUETUDO SEMPER EXTITIT FIDELES SUOS MAXIMIS
l.2 honoribus illustrare atque sublimes efficere quatinus in eos et benignitatem suam ostenderent et animos illorum artius in suam fidelitatem adstringerent.
l.3 Quocirca noverit cunctorum fidelium Dei atque nostrorum industria presentium scilicet atque futurorum quod adeuntes nostram mansuetudinem Geilo Lingonensis aecclesiae venerabilis
l.4 episcopus necnon et amabilis fidelis noster Baldricus, innotuerunt nostrae celsitudini quasdam res inter se commutasse quae sunt sitae in pago Tornetrensi, in vicaria Stolviensi, in villa
l.5 Turgiaco super fontem Orosae, quod dederit predictus episcopus Baldrico paginam terrae ex rebus sancti Aniani cum farinario continentem in se anzingas II et quartam partem unius
l.6 jornalis cum fonte discurrente, et econtra Baldricus partibus jamdicti presulis dederit ex sui proprietate campum unum continentem in se anzingas II et in alio loco in ipsa villa anzingam I et quartam
l.7 partem alterius cum farinario pro utilitate praedictae aecclesiae vel communi necessitate, poscentes ut eorundem commutationem nostra etiam corroboraret auctoritas. Placuit ergo
l.8 nobis eorum utilibus annuere postulatibus jussimusque conscribi praeceptum nostrae auctoritatis per quod constituendo sancimus et sanciendo concedimus ut commutatio ambarum partium
l.9 per omnia successorum tempora inviolabilis permaneat ita ut unaquaeque pars de his quae comm[utavit] pro sui qualitate fa[cere] proprio jure quicquid [eleg]erit, habens potestatem
l.10 tenendi, possidendi, aedificandi, donandi atque distribuendi, sine alicujus contradictione. Et ut haec nostrae auctoritatis largitio in Dei nomine
l.11 firmior habeatur ac sempiternis valeat perdurare temporibus, anulo nostro subsigillari jussimus.
l.12 [chrisme] Norbertus notarius ad vicem Vulfardi recognovit et [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
l.13 Datum XV kalendas augusti, indictione XIIII, anno tertio regnante Karlomanno gloriosissimo rege. Actum apud Conriacum villam. In Dei nomine, feliciter. Amen, [amen], amen.

Bibliographie

PERARD, Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l’histoire de Bourgogne, Paris, 1664, p. 158-159.

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 9, p. 423, n° 7.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 5, pl. 34 (fac-similé).

GRAT F.-DE FONT-REAULX J.-TESSIER G.-BAUTIER R.H, Recueil des Actes de Louis II le Bègue, Louis III et Carloman II, rois de France (877-884) (Chartes et Diplômes relatifs à l'Histoire de France), Paris, 1978, p. 144-145, n° 56.

CHEVRIER (Georges), CHAUME (Maurice), Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon, prieurés et dépendances des origines à 1300, t. 1 : VIe-Xe siècle, Dijon, 1986, t. 1, p. 157-158, n° 125.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°792 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°792»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte792/. Date de mise à jour : 29/03/12.