Dijon, AD Côte-d'Or, 1 H 11 n° 7

<< < / > >>

Numéro791

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date17/09/878(fiabilité :édition)

LieuLachy ?(lat :villa Lapiaco)

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche596   mm

Hauteur à droite569   mm

Largeur en haut467   mm

Largeur en bas472   mm

AuteurLouis II le Bègue, roi des FRANCS

BénéficiaireBaudri

Regeste

Louis le Bègue, roi des Francs, donne à son fidèle Baudri des biens et des serfs situés à Etourvy, La Sogne, Mélisey et Vaussemain, dans le pagus de Tonnerre.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE DOMINI DEI AETERNI ET SALVATORIS NOSTRI JHESU CHRISTI, HLUDOVUICUS, MISERICORDIA DEI REX. REGALIS CELSITUDINIS MOS EST FIDELES REGNI SUI DONIS MULTIPLICIBUS
l.2 atque honoribus ingentibus honorare sublimesque efficere. Proinde ergo morem parentum regum videlicet et imperatorum praedecessorum nostrorum sequentes
l.3 libuit celsitudini nostrae quendam fidelem nostrum nomine Baldricum de quibusdam rebus et mancipiis nostrae proprietatis honorare et in proprium conferre
l.4 atque delegare. Id est in pago Tornadrinse super fluvium Landioni, in villa quae dicitur Stolvicus mansos XI, cum mancipis utriusque sexus et omnibus aspicientibus, terris
l.5 cultis et incultis, in villa Ciconias mansos V, cum omnibus ibi aspicientibus, terris cultis et incultis, in Milisiaco mansum I, cum terris, quicquid ibi aspicit,
l.6 in Miliciaco mansum I, cum omnibus ibi aspicientibus super fluvium Ormentionum, in alio loco in fine Valesminse terras cultas et incultas et quicquid ibi de nostro aspicit.
l.7 Unde altitudinis nostrae praeceptum hoc fieri illique dari jussimus per quod memoratas res cum omnium rerum summa integritate cum terris cultis
l.8 et incultis, vineis, farinariis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, exitibus et regressibus, et omnibus legitimis exterminationibus necnon
l.9 et mancipiis utriusque sexus desuper commanentibus vel ibidem aspicientibus sicut dictum est, totum et ad integrum, praefato fideli nostro Baldrico in proprium concedimus
l.10 et de nostro jure in jus ac dominationem illius sollempni deliberatione transferimus, eo videlicet modo ut quicquid ex predictis rebus et mancipiis pro sua
l.11 utilitate facere decreverit, libero in omnibus potiatur arbitrio faciendi sicut ex aliis rebus et mancipiis suae proprietatis. Ut autem hujus nostrae
l.12 largitionis auctoritas firmam semper in Dei nomine obtineat firmitatem, manu propria sub[ter eam firm]avimus et anulo nostro assignari jussimus.
l.13 SIGNUM HLUDOVUICI [monogramme] GLORIOSISSIMI REGIS.
l.14 VUIBALDUS NOTARIUS AD VICEM GOZLENI RECOGNOVIT ET [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
l.15 Datum XV kalendas octobris, indictione XII, anno I regni domni Hludovuici gloriosissimi regis. Actum villa Lapiaco. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Bibliographie

QUANTIN (M.), Cartulaire général de l'Yonne, 2 vol., Auxerre, 1854-1860, t. 2, p. 7-8, n° 6.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 5, pl. 31 (fac-similé).

GRAT F.-DE FONT-REAULX J.-TESSIER G.-BAUTIER R.H, Recueil des Actes de Louis II le Bègue, Louis III et Carloman II, rois de France (877-884) (Chartes et Diplômes relatifs à l'Histoire de France), Paris, 1978, p. 75-77, n° 24.

CHEVRIER (Georges), CHAUME (Maurice), Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon, prieurés et dépendances des origines à 1300, t. 1 : VIe-Xe siècle, Dijon, 1986, t. 1, p. 140-141, n° 107.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°791 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°791»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte791/. Date de mise à jour : 29/03/12.