Dijon, AD Côte-d'Or, 1 H 11 n° 4
Numéro788
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date06/01/877(fiabilité :édition)
LieuQuierzy-sur-Oise(lat :Carisiaco palatio imperiali)
DiocèseLangres
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche430 mm
Hauteur à droite412 mm
Largeur en haut600 mm
Largeur en bas576 mm
AuteurEmpereur Charles II le Chauve
BénéficiaireAbbaye de SAINT-BENIGNE de DIJON
Regeste
Texte
l.2 ad effectum perducimus, et imperatorum [antecessorum scilicet nostrorum morem exequimur atque per hoc aeternae] beatitudinis praemia consequi [nullo modo dubitamus. Noverit igitur, omnium fidelium] sanctae Dei ecclesiae nostrorumque tam praesentium quamque futurorum industria quoniam Boso carissimus noster dux
l.3 [et missus Italiae sacrique palatii nostri archiminister, ad nostram accedens excellentiam, innotuit nostrae serenitati deprecationes quorumdam monachorum coenobii videlicet Sancti Benigni martiris, scilicet] quod nostram deprecarentur altitudinem ut res quae ex longo tempore a jamdicto eorum coenobio abstracte fuerant praefato
l.4 sancto martiri Benigno et fratribus inibi famulantibus, ob nostrae animae mercedem et ejusdem [Bosonis] amabillimam nobis deprecationem, reddidissemus. Nostrae igitur serenitatis clementiam precibus jamdicti carissimi nostri accomodantes et necessitatibus memoratorum fratrum subvenientes, reddimus eis per hoc
l.5 nostrum praeceptum res quae inferius describuntur, hoc est in pago Oscarensi villam quȩ dicitur Longus Vicus cum ecclesiis et omnibus ad se juste et rationabiliter pertinentibus, et in pago Portensi villam Albiniacum cum ecclesiis et omnibus ad se pertinentibus. Unde hoc nostrae imperiali celsitudinis praeceptum praefatis fratribus fieri et dari jussimus, per quod omnes sepefatas res
l.6 [cum omnibus ad se pertinentibus aeternaliter teneant atque] possideant et in suos usus [absque alicujus contradictione retorqueant. Et ut hoc per omnia tempora inviolabiliter] conservetur ac pleniorem in Dei nomine obtineat firmitatis vigorem, manu nostra subter firmavimus et anulo nostro insigniri jussimus.
l.7 SIGNUM KAROLI [monogramme] GLORIOSISSIMI IMPERATORIS AUGUSTI.
l.8 [chrisme] AUDACHER NOTARIUS AD VICEM GAUZLINI RECOGNOVIT ET SUBSCRIPSIT [ruche] [Boso comes ambasciavit] [sceau].
l.9 Data VIII idus januarii, indictione X, anno XXXVII regni domni Karoli imperatoris in Franciam, et in successione Hlotharii VII, et imperii ejus secundo. Actum Carisiaco palatio imperiali. In Dei nomine, feliciter. Amen.
Bibliographie
PERARD, Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l’histoire de Bourgogne, Paris, 1664, p. 154-155.
Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 656, n° 266.
TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 2, p. 433-435, n° 419.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 5, pl. 19 (fac-similé).
CHEVRIER (Georges), CHAUME (Maurice), Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon, prieurés et dépendances des origines à 1300, t. 1 : VIe-Xe siècle, Dijon, 1986, t. 1, p. 135-136, n° 102.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°788 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°788»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte788/. Date de mise à jour : 29/03/12.