Dijon, AD Côte-d'Or, 1 H 11 n° 1
Numéro784
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date24/08/836(fiabilité :édition)
LieuRambervillers(lat :Rampertivilla)
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche433 mm
Hauteur à droite437 mm
Largeur en haut534 mm
Largeur en bas537 mm
AuteurEmpereur Louis le Pieux
BénéficiaireFulbert
Regeste
Texte
l.2-lantes muneribus et honoribus ditare atque regie munificencie liberalitatis honorare. Proinde comperiat omnium fidelium sanctae Dei aecclesiae nostrorumque presentium scilicet et futurorum sagacitas, quia concessimus ad
l.3 proprium Fulberto fideli nostro, quasdam res nostrae proprietatis, quae sunt in confinio Caviloninse Atoariense et centena Oscarinse, in loco cujus vocabulum est Aziriaca villa, mansum dominicatum ad quem aspiciunt alii mansi
l.4 quinque et dimidius, cum edificiis desuper positis, terris, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursib[us, ...20...], mancipia diversi sexus, [et cetera] videlicet quantumcumque predictus Fulbertus in memorata
l.5 villa nostra munificentia beneficiario jure adeptus est et ad memoratos mansos pertinere noscitur. Sed ut liberalitatis nostrae largitio, per diuturna tempora rata atque inviolabilis permaneat, ac verius certiusque credatur,
l.6 hos nostrae auctoritatis apices ei fieri darique decrevimus, per quos precipimus atque jubemus, ut abhinc in futurum, memorate res ac mancipia in ejusdem fidelis nostri Fulberti jure ac dominatione permaneant. Ita videlicet ut quicquid
l.7 de eis vel in eis jure proprietario facere, ordinare atque disponere voluerit vendendi, donandi, commutandi liberam in omnibus habeat potestatem faciendi. Et ut haec nostrae largitionis donationisve auctoritas firmior habea-
l.8-tur et per futura tempora melius diligentiusque conservetur, manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri inpressione adsignari jussimus.
l.9 SIGNUM [monogramme] HLUDOVUICI SERENISSIMI IMPERATORIS.
l.10 [chrisme] [notes_tironiennes] DANIEL NOTARIUS AD VICEM HUGONIS RECOGNOVI ET [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
l.11 Data VIIII kalendas septembris, anno Christo propitio XXIII imperii domni Hludovuici piissimi augusti, indictione XIIII. Actum Ramperti Villa. In Dei nomine, feliciter. Amen.
Bibliographie
Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 6, p. 611-612, n° 215.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 2/2, pl. 48 (fac-similé).
CHEVRIER (Georges), CHAUME (Maurice), Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon, prieurés et dépendances des origines à 1300, t. 1 : VIe-Xe siècle, Dijon, 1986, t. 1, p. 80-81, n° 47.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°784 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°784»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte784/. Date de mise à jour : 29/03/12.