Châlons-en-Champagne, AD Marne, 17 H 20 n° 1

<< < / > >>

Numéro76

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1116(fiabilité :texte)

LieuCompiègne(lat :Compendii)

DiocèseChâlons

RégionChampagne/Ardenne

Supportparchemin

Chirographieà gauche

Sceau sceau pendant

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche480   mm

Largeur en bas230   mm

AuteurChapitre  de  SS.CORNEILLE et CYPRIEN  de  COMPIEGNE

BénéficiaireAbbaye  de  NOTRE-DAME  de  CHEMINON

Regeste

Le chapitre Notre-Dame de Compiègne abandonne la forêt de Luiz aux religieux de Cheminon.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI, AMEN.
l.2 Universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris denuntiando notum esse
l.3 volumus, quia in capitulum sanctȩ Compendiensis ȩcclesiȩ beatorum martirum Cornelii et
l.4 Cipriani coram decano Odone, Johanno cantore cȩterisque fratribus, quidam fratres de cellula Sancti
l.5 Nicholai quȩ est in silva Luiz super Chimeron, domnus scilicet Alardus atque Albricus, venerunt
l.6 rogantes ut omnes reditus loci in quo habitant eis concederemus, censu quem quotannis
l.7 persolverent instituto. Constabat enim permulta circumquaque spatia, totum ad sanctam
l.8 Compendiensem ȩcclesiam ex dono regum antiquitus pertinere. Quia igitur legitima desideran-
l.9-tium non est differenda peticio, tam eis quam eorum successoribus ibi Deo famulantibus conce-
l.10-dimus et indivulse firmamus ut, singulis annis proxima ante medium quadragesimȩ dominica,
l.11 sepedictȩ ȩcclesiȩ prepositis aut eorum ministerialibus apud Pontigonem XIcim sol. Catalaunen-
l.12-sis bonȩ et probatȩ monetȩ, predicti loci fratres censum pro omnibus suarum rerum omniumque ibidem
l.13 habitantium persolvant reditibus et quicquid terrȩ seu nemoris vel aquarum est usque ad Cotem
l.14 et Calcis Furnum, vallemque Rainoldi et campum qui vocatur Durfosson et viam Barrensem Sancti Verani
l.15 et stirpam Fulcradi et extremum rivulum qui vocatur Braidis et Fravuadum quod est in aqua Brois-
l.16-son et ultra sedem Hilduini quantum est jactus balistȩ et totam terram Culmontis cum aqua et
l.17 lignis, seu cȩteris usibus preter redecimationem de dominio comitis si ibi fuerit quiete teneant.
l.18 Prout inviolabiliter hec conventio permaneret, hoc cyrographum ad rei memoriam fieri
l.19 utriusque fuit consilium. Quod si quis perditionis filius huic nostrȩ concessioni ullo modo obviare presump-
l.20-serit anathematis gladio percussus cum Juda proditore domini cum Dathan et Abiron sine fine
l.21 locum perpetuȩ dampnationis obtineat. Actum est Compendii, anno ab incarnatione
l.22 domini MCXVI, indictione VIIII.
l.23 [sceau]. [croix] CYROGRAPHUM SANCTE MARIE [croix].

Bibliographie

BARTHELEMY (Edouard de), Recueil de chartes de l'abbaye de Notre-Dame de Cheminon, dans Société Sciences et Arts de Vitry-le-François, t. 11, 1881 et Paris, 1883, p. 46-47.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°76 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°76»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte76/. Date de mise à jour : 29/03/12.