Reims, AD Marne, 56 H 535

<< < / > >>

Numéro75

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1115(fiabilité :texte)

LieuReims(lat :Remis)

DiocèseReims

RégionChampagne/Ardenne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche365   mm

Largeur en bas390   mm

AuteurHugues Ier, comte  de  RETHEL

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-REMI  de  REIMS

Regeste

Reconnaissance, par le comte de Rethel, du fief de l'avouerie et du fait qu'il n'a aucun droit de sauvement ou de protection sur les vassaux de Saint-Remi.

Fac-similé

Texte

l.1 Comes de Regiteste advocationem habet in villis beati REMIGII quȩ sunt in comitatu suo, unde hominium facit abbati Sancti REMIGII.
l.2 Manasses filius Hugonis comitis in supradictis villis propter advocationem consuetudinem quandam quȩ vulgo salvamentum dicitur contra
l.3 jus et fas accepit et per aliquantulum temporis eam tenuit. Tandem nutu divino, ad extrema ductus urgente mortis periculo se peccasse
l.4 se injuste fecisse, devotissime confessus fuit et absolutionem inde recipiens predictum salvamentum guerpivit. Eo vero mortuo GER-
l.5-VASIUS frater ejusdem taxatum salvamentum in eisdem villis fratris sui tyrannidem imitatus accepit et tenere in consuetudinem voluit.
l.6 Inde ante presentiam domni archiepiscopi RODULFI in causam ductus, approbatione multorum quod injustam haberet causam
l.7 didicit culpamque suam et injustitiam fratris recognoscens consuetudinem illam salvamentum videlicet villarum in multorum presentia
l.8 guerpivit. Aderant: domnus RODULFUS archiepiscopus; Lysias, Suessionensis episcopus; Godefridus, Ambianensis episcopus;
l.9 Nycholaus, archidyaconus. De laicis: Rainaldus de Burgo, Givardus de Maceriis,
l.10 Balduinus dapifer.
l.11 Actum Remis et recitatum in generali concilio quod ibidem domnus CONO venerabilis Prȩnestinȩ urbis episcopus celebravit,
l.12 anno incarnati Verbi millesimo CoXVo, indictione VIII, regnante venerabili rege Francorum LUDOVICO
l.13 anno VIIo, archiepiscopatus autem domni RODULFI, anno VIIIo.
l.14 [Fulc]radus cancellarius recognovit, scripsit et subscripsit [croix].
l.15 [sceau].

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°75 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°75»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte75/. Date de mise à jour : 29/03/12.