Bourg-en-Bresse, AD Ain, H 88

<< < / > >>

Numéro737

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date30/04/1050(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseLyon

RégionRhône/Alpes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche505   mm

Largeur en bas368   mm

AuteurPape Léon IX

BénéficiaireAbbaye d'AMBRONAY

Regeste

Léon IX, pape, confirme la liberté du monastère d'Ambronay.

Texte

l.1 [chrisme] LEO, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DUDONI, abbati monasterii Beatȩ MARIAE, ejusque congregationi,
l.2 quod est situm in loco qui dicitur Ambroniacus, in archipresulatu Lugdunensi, in eodem venerabili cȩnobio, in perpetuum.
l.3 Ad nostras pervenit aures cȩnobium Ambroniacum a sancto Barnardo fundatum, sanctȩ Romanȩ aecclesiȩ sedis apostolicȩ subcitum ob humil[...] reverenciȩ servitutem.
l.4 Novimus quoque Sergio papa corroborante, supradictum locum libertatis vigorem ob servitutem romanam obtinuisse, quippe cum beato Petro servire, cȩli januam
l.5 sit aperire. Quapropter cum idem locus articulus sit corporis sanctȩ videlicet apostolicȩ sedis, et cum omnia membra impleant officia sua, et si unum menbrum dolet aliunde compati-
l.6-untur omnia membra, et qui unum membrum leserit vel viverit ledere vel juvare totum corpus videtur. Quicquid corroboratione libertatis, et auctoritatis proibitione
l.7 beatus Barnardus et Sergius papa et ceteri edificatores monasterii digne et utiliter in eodem loco statuerunt, anulo fidei corroborationisve redintegramus.
l.8 Et si quid ad hutilitatem loci quod adesse debeat defuit, nostra apostolica censura supradicto cȩnobio coram synodali conventu in sacro palatio Lateranensi auc-
l.9-torizamus. Si quis vero clericorum laicorumque in tota hereditate ipsius loci malam ibi consuetudinem obtinet, vel deinceps obtinuerit, nisi voluntario libitu
l.10 abbatis ejusque congregationis. Sciat se a cȩlesti Hierusalem separatum, et pȩnis infernalibus insolubili nexu carceris innodatum, et cum blasphematoribus Dei
l.11 se teneri junctum, numquam cȩlestis hereditatis nisi resipuerit participem. Si quis autem locum ipsum adjuverit, et malas consuetudines inde eradicave-
l.12-rit, benedictione apostolica regnum cȩlorum cons[...] mereatur, adjuvante regina cȩlorum in cujus religiositate honoris notatus locus statutus habetur,
l.13 et beato Petro Paradisi clavigero, sub cujus munimine subditus tutela servitutis habetur. Si quid igitur anathematis umquam sustinuit, absolutione
l.14 Dei omnipotentis et sancti Petri et nostro apostolico commissu, absolutus supramemoratus locus Ambroniacus cum omnibus appenditiis et habitatoribus suis, omni sterelitate pecca-
l.15-minis subtracta, fructuositate benedictionis et habundanciȩ perfrui mereatur sub redditione census,
l.16 duarum librarum et sȩ quotannis more institutionis.
l.17 [rota]. [benevalete] (KOM).
l.18 [croix] Datum IIe kalendas maias per manus Petri diaconi bibliothecarii et cancellarii sanctȩ apostolicȩ sedis, anno domni Leonis
l.19 noni papae IIo, indictione IIIa.
l.20 [sceau].

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 4215.

DAHLHAUS (Joachim), Aufkommen und Bedeutung der Rota in den Urkunden des Papstes Leo IX., dans Archivum historiae pontificiae, 27 (1989), p. 7-84, p. 72-73.

Responsable

Renault

Comment citer cette notice

Acte n°737 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°737»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte737/. Date de mise à jour : 29/03/12.