Auxerre, AD Yonne, H 1192 n° 1
Numéro728
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1035(fiabilité :édition)
LieuChâteau de Saint-Florentin(lat :apud castrum Sancti Florentini)
DiocèseAuxerre
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche280 mm
Hauteur à droite340 mm
Largeur en haut220 mm
Largeur en bas275 mm
AuteurArnoul, prévôt de CHAMPAGNE
BénéficiaireOdon, abbé de SAINT-GERMAIN d'AUXERRE
Regeste
Texte
l.2 inter donnum Odonem loci sancti Germani Autissioderensis abbatem, et Waldricum predicti castri
l.3 Bosonis filium de salvamento potestatis Willaris Vinosi. Clamorem fecerat prenominatus abba ad supra-
l.4-dictum comitem Tetbaldum, de diversis direptionibus et injuriis ac torturis quas idem Waldricus pro occa-
l.5-sione salvamenti vel inmoderata vi, faciebat in potestate memorata, preter salvamentum quod est triginta
l.6 modii vini, aut XXX solidi si vinum in eadem regione vel villa defuerit, quod a prodecessore suo
l.7 abbate videlicet Heldrico avus ejus in salvamenti nomine acceperat, sicut testamentum notitiȩ ipso in
l.8 tempore [factȩ, convenienter] narrat. Quem clamorem jam prefatus comes in discretione, suorum mittens judicum,
l.9 audita [ratione] supradictae notitiȩ, dijudicatus est ipse Waldricus ab omnibus infideliter et non recte erga
l.10 sanctum Germanum et monachos ejus agere. Qui convictus omnium judicio, dereliquid in eorum presentia
l.11 omnes torturas et consuetudines quas per suam vim inmiserat, superius memoratȩ potestati ac tenere
l.12 injuste judicatus est, juste hoc est, bannum, placitum, justitiam, districtum, incendium, homicidium, vio-
l.13-lentiam, quȩ vulgo apellatur rat, furtum, taxiam, infracturam, assaltus, et quicquid culparum
l.14 dici aut estimari potest, omnibus derelictis, dixit deinceps se non plus supradictis XXX modiorum
l.15 vini si vinum habundaverit aut XXX solidorum et sextario uno annonȩ, de illo homine qui cum
l.16 bubus laborat, et plenam minam de illo qui cum fossorio capturum sicut scriptum est in prima notitia.
l.17 Dedit ergo item prefatus abbas invitus suasu presentium judicum qui ibi erant eidem Waldrico se petente
l.18 eo die quo vinum susciperet aut ante vel post unum manducare in anno cum viginti hominibus
l.19 qui secum essent, de pane et vino, et duabus ministrationibus carnis calidam scilicet atque assatam
l.20 in mansione dominica sancti Germani, sine annona pabulo equorum, tali conventione ut ministro
l.21 credulo sancti Germani quicumque sit seu monacus sive laicus ejusdem potestatis octo dierum spatio primo
l.22 notum faciat et sic quieti maneant, rustici secure deinceps in ea viventes.
l.23 S. Saxwalonis. S. Manasse avunculi ejusdem Waldrici. S. Waldrici ejusdem qui laudator
l.24 extitit. S. Hilduini. S. Hecelini prepositi. S. Hugonis de Sezanna. S. Arnulfi prepositi.
l.25 S. Widonis Merlenniacensis. S. Agani, vicarii. S. Arduini. S. Hengelcbaldi prepositi
l.26 et ceterorum fidelium ejus. S. Hengelmari prepositi. S. Letardi.
l.27 EGO FRATER WIDO SCRIPSI AD VICEM WIDONIS CANCELLARII ANNO TRICESIMO V,
l.28 REGNANTE HENRICO REGE.
Bibliographie
QUANTIN (M.), Cartulaire général de l'Yonne, 2 vol., Auxerre, 1854-1860, t. 1, p. 169-171, n° 89.
D'ARBOIS DE JUBAINVILLE (Henri), Histoire des ducs et des comtes de Champagne, Paris, 1861, t. 1, p. 477-478, n° 41.
COURTOIS (Michèle), DUCHENNE (Marie-Christine), PARISSE (Michel), Actes originaux conservés dans le département de l'Yonne, Nancy : Presses universitaires de Nancy, 1989, (Diplomatica : Textes et études ; 1), p. 62-64, n° 15.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°728 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°728»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte728/. Date de mise à jour : 29/03/12.