Auxerre, AD Yonne, G 1817
Numéro723
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date17/06/900(fiabilité :édition)
LieuCompiègne(lat :[Compendio] palatio)
DiocèseAuxerre
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche603 mm
Hauteur à droite618 mm
Largeur en bas418 mm
AuteurCharles III le Simple, roi des FRANCS
BénéficiaireHerfroi, évêque d'AUXERRE
Regeste
Texte
l.2 oportuna largimur aut abstracta reddimus et restauramus, id nobis procul dubio ad prȩsentem vitam facilius transigendam ad aeternam felicius capessendam nos adesse
l.3 confidimus. Quapropter notum esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei eclesiae et nostris praesentibus scilicet atque futuris, quoniam nos de aeterna cogitantes remuneratione et gloriosi avi
l.4 nostri piae memoriae Karoli imperatoris ac genitoris nostri domni Hludovuici regis animarum remedio, quandam villam quae vocatur Crevennus, sitam in pago Autissiderensi
l.5 super fluum Icaunae, per deprecationem dilecti ac carissimi nostri Richardi venerabilis comitis sanctae matri ecclesiae Auttissioderensis in honore beatissimi Christi Stephani
l.6 fundatae atque rectori ejus Herifrido dilecto ac venerabili nobis episcopo reddimus et restauramus atque perpetualiter confirmamus. Ipsa autem villa eidem matri eclesiae
l.7 olim abstracta propter vestituram nonas et decimas persolvere hospitali ipsius annis singulis visa est. Unde hoc nostrae celsitudinis prȩceptum fieri jussimus ac prȩfato
l.8 venerabili episcopo Herifrido dedimus, per quod prefatam villam Crevennum cum omnibus integritatibus et appenditiis suis, hoc est in Vermentonno, mansa IIII, in Boxonte,
l.9 mansum I, in Valeria, mansum I, in Germiniaco, mansa XII, cum vicaria Tauriacensi, et cum aeclesia in honore beati Petri principis apostolorum constructa, cum terris cultis
l.10 et incultis, vineis, silvis, pratis, pascuis, molendinis, aquis aquarumve decursibus, exitibus et regressibus, et omnibus legitimis terminationibus, ac mancipiis
l.11 utriusque sexus desuper commanentibus vel ibidem aspicientibus, prefate eclesiae memoratus pontifex ac successores ipsius jure firmissimo perpetualiter teneant, atque
l.12 possideant, sicut alias res ipsius eclesiae nemine inquietante sed et successores nostros obnixe poscimus ut hanc nostram restaurationem congruo in futurum loco eveniente
l.13 ob amorem Dei sanctique Stephani ratam et stabilem esse permittant sicut sua statuta stabilia permanere desiderant. Ut autem hoc nostrae auctoritatis preceptum
l.14 ampliorem in Dei nomine obtineat firmitatis vigorem, manu propria subter illud firmavimus et anuli nostri impressione insigniri
l.15 jussimus.
l.16 SIGNUM KAROLI [monogramme] GLORIOSISSIMI REGIS.
l.17 [chrisme] ERLUINUS [NOTARIUS A]D VICEM ASKERICI EPISCOPI RECOGNOVIT ET SUBSCRIPSIT [ruche] [sceau].
l.18 Datum kalendis [...?...], anno VIII regnante domno Karolo gloriosissimo rege, redintegrante III. Actum [Compendio] palatio [...?...].
Bibliographie
Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 9, p. 487, n° 20.
QUANTIN (M.), Cartulaire général de l'Yonne, 2 vol., Auxerre, 1854-1860, t. 1, p. 131-133, n° 67.
LAUER PH, Recueil des actes de Charles III le Simple, roi de France (893-923) (Chartes et Diplômes relatifs à l'Histoire de France), I, Paris, 1940, p. 64-66, n° 31.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 7, pl. 21 (fac-similé).
COURTOIS (Michèle), DUCHENNE (Marie-Christine), PARISSE (Michel), Actes originaux conservés dans le département de l'Yonne, Nancy : Presses universitaires de Nancy, 1989, (Diplomatica : Textes et études ; 1), p. 48-49, n° 10.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°723 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°723»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte723/. Date de mise à jour : 29/03/12.