Auxerre, AD Yonne, G 1817

<< < / > >>

Numéro722

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date28/10/886(fiabilité :édition)

LieuParis(lat :Parisius)

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche570   mm

Hauteur à droite580   mm

Largeur en haut484   mm

Largeur en bas478   mm

AuteurEmpereur Charles III le Gros

BénéficiaireBernilo

Regeste

Charles le Gros, empereur, donne à son fidèle Bernilo des biens situés à Préhy et Villiers-sur-Tholon, dans le pagus de Sens.

Texte

l.1 [chrisme] [notes_tironiennes] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, GRATIA DEI IMPERATOR AUGUSTUS. CELSITUDINES IMPERIALIS MORIS EST FIDELES SUOS DONIS MULTIPLICIBUS
l.2 et honoribus ingentibus honorare atque sublimare. Proinde ergo nos morem parentum regum videlicet praedecessorum nostrorum sequentes libuit celsitudini nostrae quendam dilectum nobis et illustrem virum Bernilonem
l.3 de quibusdam rebus nostrae proprietatis honorare. Idcirco notum esse volumus cunctis fidelibus sanctȩ Dei ecclesiae et nostris praesentibus scilicet atque futuris, quia concedimus ad proprium jamfato fideli nostro Berniloni
l.4 illustri viro ad proprium quasdam res nostrae proprietatis quae sunt sitae in pago Senonico super fluvium Driva et in villa Pradilis. Hoc est mansum indominicatum et quicquid ad jamdictam villam Pradilis
l.5 aspicit, et in alio loco qui dicitur Villaris super fluvium Tolonum quicquid ibi de nostro indominicato est. Unde etiam praecellentiae nostrae praeceptum hoc fieri jussimus per quod memoratas res cum
l.6 omnium rerum summa integritate, id est cum domibus ceterisque aedificiis, terris cultis et incultis, vineis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mancipiis utriusque sexus
l.7 desuper commanentibus et ad eosdem mansos juste pertinentibus, cum exitibus et regressibus et omnibus suis adjecentiis, memorato dilecto nobis Berniloni sicut diximus ad proprium
l.8 concedimus, et de nostro jure in jus ac potestatem illius sollemni donatione transferimus. Eo videlicet modo ut quicquid exinde ab hodierna die et tempore pro sua
l.9 utilitate et commoditate facere decreverit, libero in omnibus jure proprietario potiatur arbitrio. Et ut haec nostrae largitionis atque concessionis auctoritas inviolabilis
l.10 perseveret, manu nostra eam subter firmavimus et anuli nostri impressione adsignari jussimus.
l.11 SIGNUM KAROLI SERENISSIMI [monogramme] IMPERATORIS AUGUSTI.
l.12 AMALBERTUS NOTARIUS AD VICEM LIUTHUARDI ARCHICANCELLARII RECOGNOVI ET S[UBSCRIPSI] [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
l.13 Data V kalendas novembris, anno incarnationis Domini DCCCLXXXVI, indictione IIII, anno imperii piissimi imperatoris Karoli in Italia VI, in Francia V, in Gallia II. Actum Parisius. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Bibliographie

QUANTIN (M.), Cartulaire général de l'Yonne, 2 vol., Auxerre, 1854-1860, t. 1, p. 114-115, n° 58.

KEHR (P.), Die Urkunden Karls III., Berlin, 1937 (MGH Diplomata regum Germaniae e stirpe Karolinorum, 2), p. 230-231, n° 144.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 7, pl. 6 (fac-similé).

COURTOIS (Michèle), DUCHENNE (Marie-Christine), PARISSE (Michel), Actes originaux conservés dans le département de l'Yonne, Nancy : Presses universitaires de Nancy, 1989, (Diplomatica : Textes et études ; 1), p. 46-47, n° 9.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°722 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°722»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte722/. Date de mise à jour : 29/03/12.