Châlons-en-Champagne, AD Marne, 17 H 7 n° 1
Numéro72
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date07/12/1110(fiabilité :texte)
LieuAlbe(lat :Albanum)
DiocèseChâlons
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche500 mm
Largeur en bas300 mm
AuteurRichard, juge de ROME, et évêque d'Albano
BénéficiaireAbbaye de NOTRE-DAME de CHEMINON
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Notum sit omnibus Christi fidelibus tam futuris quam presentibus quod ego Ricardus,
l.3 Albanensis episcopus, tunc temporis in Galliȩ partibus sedis apostolicȩ legatus, ecclesiam Beati Ni-
l.4-colai in silva Luurz ab edificationis exordio in apostolicȩ sedis possessionem, jusque suscepi ecclesiam
l.5 et atrium benedixi: ita scilicet ut fratres ibi sub regula beati Augustini degentes, cum omnibus
l.6 hominibus in eodem loco habitantibus, sub nullius episcoporum jure tenerentur, sed libere et
l.7 absolute omnia quȩ eis essent necessaria, videlicet in oleo et crismate et sacris ordinibus
l.8 a quolibet catholico episcoporum acciperent. Ista vero omnia feci bonȩ memoriȩ Catalau-
l.9-nensi episcopo Hugone concedente, et Hugone comite totius Campaniȩ volente atque
l.10 hortante, qui in predictȩ ecclesiȩ dedicatione nobiscum fuit, et totum teritorium Cul-
l.11-montis eidem ecclesie donavit, sicut in ejus scripto continetur. Ad indicium autem perceptȩ a Roma-
l.12-na ecclesia libertatis, quindecim Catalaunensis monetȩ nummos, quotannis Lateranensi palatio per-
l.13-solvi precepi. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona, hanc nostrȩ constitutionis paginam sciens
l.14 contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita, si non satisfactione congrua emen-
l.15-daverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata
l.16 iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena
l.17 fiat, atque in extremo examine districte ultioni subjaceat. AMEN, AMEN, AMEN.
l.18 Auctum est hoc aput Albanum, VII idus decembris, indictione IIII, incarnationis dominice anno MoCX.
l.19 [sceau].
Notes
Bibliographie
BARTHELEMY (Edouard de), Recueil de chartes de l'abbaye de Notre-Dame de Cheminon, dans Société Sciences et Arts de Vitry-le-François, t. 11, 1881 et Paris, 1883, p. 45-46.
MEINERT (H.), Papsturkunden in Frankreich, Neue Folge, 1: Champagne und Lothringen, Berlin, 1932, t. 1, p. 30.
WEISS (Stefan), Die Urkunden der päpstlichen Legaten von Leo IX. bis Coelestin III. (1049-1198), Cologne, 1995 (Forschungen zur Kaiser- und Papstgeschichte des Mittelalters. Beiträge zu J. F. Böhmer, Regesta Imperii, 13), p. 49-50, n° 7/4.25.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°72 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°72»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte72/. Date de mise à jour : 29/03/12.