Epinal, AD Vosges, G 779 n° 1

<< < / > >>

Numéro712

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1107(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseToul

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche474   mm

Largeur en bas385   mm

AuteurPibon, évêque  de  TOUL

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-DIE

Regeste

Pibon, évêque de Toul, restitue au chapitre de Saint-Dié l'église de Saint-Remimont que le duc Thierry avait usurpée, et donne l'autel du lieu aux chanoines à condition qu'ils assurent chaque année un service anniversaire de sa mort.

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI,
l.2 Pibo, Dei gratia sanctȩ Tullensis ecclesiȩ episcopus, universis in Christo renatis Christi pacem et regnum.
l.3 Amor futurȩ patriȩ qui in filiorum Dei cordibus plurimus exestuat de presentis ecclesiȩ cura
l.4 et amministratione vigilanter deliberat tantoque propensius eam fovet atque amplectitur quo agnoscit
l.5 quia eo quo suspirat non alio modo felicius pervenitur. Et nos ergo pro ratione nostri officii
l.6 in his quȩ ad nos pertinent satagentes, ȩcclesiȩ quoque Sancti DEODATI quȩ in tuitione nostra habetur
l.7 similem curam impendimus ecclesiamque de Sancti Remigii Monte quam dux Teodericus diu per invasionem
l.8 obtinuerat tempore Reinbaldi prefatȩ ȩcclesiȩ prepositi, sinodali judicio et canonicali auctoritate ipsius
l.9 quoque prepositi legali comprobatione recuperatam prebendȩ fratrum in perpetuum concessimus. Quia vero
l.10 ejusdem ȩcclesiȩ frater et episcopus fui, altare readquisitȩ ȩcclesiȩ in memoriam mei obitus per singulos
l.11 annos eodem jure eademque integritate qua tenuimus, fratribus ibi servientibus perpetuo tenendum tradidimus.
l.12 Verum quia caritati semper invident caritatis inimici bonisque institutis pars adversa reluctatur, decernimus
l.13 ut quisquis hoc decretum turbaverit, nostro anathemate perculsus, iram justi judicis sentiat. Presentem
l.14 itaque descriptionem nostra auctoritate confirmamus testimonio etiam fidelium nostrorum roborari censuimus.
l.15 Signum Pibonis episcopi. Signum Riquini primicerii. Signum Reinbaldi archidiaconi et Sancti DEODATI prepositi. Signum Stephani
l.16 archidiaconi. Signum Hugonis et Hugonis et tercii Hugonis archidiacorum. Signum Gotberti cantoris. Signum Alberonis cancellarii.
l.17 Signum Teomari abbatis Sancti Mansueti. Signum Widrici abbatis Sancti Apri. Signum Bertrici Mediani Monasterii abbatis. Signum Reinardi
l.18 comitis. Signum Warini advocati. Signum Seifridi. Signum Heinrici de Sancto Wedasto. Signum Gisleberti villici.
l.19 [sceau].

Bibliographie

PARISOT (Robert), Charte non datée de Pibon, évêque de Toul, pour le chapitre de Saint-Dié, in Revue historique de la Lorraine, 1931, p. 126-128.

CHOUX (abbé Jacques), L'épiscopat de Pibon : 1069-1107.- Nancy : Société d'Archéologie Lorraine, 1952, p. 247-248, n° 125.

DOUCHE (Lysiane), Actes de Pibon et de Ricuin, évêques de Toul, de 1069 à 1124, Nancy 2, mémoire de maîtrise, 1985, p. 224-225, n° 64.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°712 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°712»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte712/. Date de mise à jour : 29/03/12.