Epinal, AD Vosges, G 241 n° 18
Numéro711
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrebulle
Date10/04/1109(fiabilité :texte)
LieuLatran(lat :Laterani)
DiocèseToul
RégionLorraine
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau bulle perdue
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche570 mm
Largeur en haut374 mm
Largeur en bas376 mm
AuteurPape Pascal II
BénéficiaireChapitre de SAINT-DIE
Regeste
Texte
l.2 BENEDICTIONEM. Pie postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri quatinus ut devotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postu-
l.3-lata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio vestra ad sedis apostolicȩ portam confugiens ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi
l.4 vestrȩ clementer annuimus et Beati DEODATI ȩcclesiam in valle Galileaȩ sitam, in quam ad serviendum Domino convenistis, apostolicȩ sedis auctoritate munimus. Sta-
l.5 -tuimus enim ut quecumque predia, quascumque possessiones, concessione pontificum, munificentia regum, liberalitate principum vel oblatione fidelium vel aliis justius
l.6 modis hodie possidetis vel in futurum, largiente Domino, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, et oblationes quas illuc confluentes populi pro re-
l.7-medio animarum suarum altari dederint in communes usus fratrum perpetuo dispensentur. Nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu violentia in prepositum
l.8 subrogetur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum consilii sanioris pars secundum Dei timorem elegerint. Consecrationes altarum, ordinationes fra-
l.9-trum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, juxta concessionem LEONIS NONI, sanctȩ memoriȩ Romani pontificis, a quo malueritis catholico accipietis episcopo,
l.10 qui, gratis et omni pravitate exactionis deposita, quod postulabitur a vobis indulgeat sane ad fratrum correctionem. Si quando oportuerit, non alii admit-
l.11-tantur nisi quos ad hoc ipsum idoneos consilio fratrum sanioris consilii prepositus advocaverit. Preterea quicquit dignitatis usque ad nostra tempora
l.12 eadem ȩcclesia obtinuit, nos quoque ob beati DEODATI reverentiam et multorum salutem etiam in posterum proprio obtinere concedimus. Si qua sane ȩcclesia-
l.13-stica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione
l.14 congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sa-
l.15-cratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subjaceat. Cunctis autem
l.16 eidem loco justa servantibus fit pars domini nostri Jhesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem prima
l.17 eternȩ pacis inveniant. AMEN, AMEN, AMEN.
l.18 Scriptum per manum JOHANNIS scriniarii regionarii et notarii sacri palatii.
l.19 [rota]. Ego Paschalis catholicȩ ecclesiȩ episcopus [benevalete].
l.20 Datum Laterani, per manum Johannis sanctȩ Romanȩ ecclesiȩ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, IIII idus aprilis, indictione IIa, incarnationis dominicȩ anno MoCoIXo, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae anno Xo.
l.21 [sceau].
Notes
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 6232.
SOMMIER (Jean-Claude), Histoire de l'Eglise de Saint-Diez avec les pièces justificatives de ses immunitez et privilèges.- Saint-Dié : Bouchard, 1726, p. 362-366.
PARISSE (Michel), Bullaire de la Lorraine : jusqu'à 1198.- Nancy : Société d'Histoire et d'Archéologie de la Lorraine, 1969, (Annuaire de la Société d'Histoire et d'Archéologie de la Lorraine, t-à-p n° 69), p. 27, n° 106.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°711 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°711»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte711/. Date de mise à jour : 29/03/12.