Epinal, AD Vosges, G 241 n° 1
Numéro705
Fiabilité de l'actedouteux
Genrebulle
Date16/11/1049(fiabilité :édition)
LieuSaint-Dié(lat :non identifié)
DiocèseToul
RégionLorraine
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau bulle perdue
Etat de la traditionpseudo-original
AuteurPape Léon IX
BénéficiaireChapitre de SAINT-DIE
Regeste
Texte
l.2 tibi sancte Deodate et per te servitoribus tuis quicumque in ȩcclesia tua tibi pro tempore servierint, in valle sita quȩ dicitur Galilea,
l.3 perpetuam in Domino salutem. Quia divinȩ dignationis nutu, non nostris meritis exigentibus, de Tullensi sede, ad omnium sedium primam videlicet apostolicam
l.4 demigravimus, necesse habemus omnibus omnia esse, omnibusque benefacere, sed illis, vel maxime locis quȩ ad cultum Dei et divina officia a Christi fidelibus sunt
l.5 constructa. Quapropter cum rediremus a synodo Magontinensi quam pro statu Germanicȩ et Gallicanȩ ecclesiȩ disposuimus celebrare, ubi contigit nos ad ecclesiam tuam,
l.6 Sancte Deodate, venire, sitam in valle Vosago quȩ dicitur Galilea, ducti amore tuo, dum adhuc Tullensis episcopatus vacaret ab episcopo, dignum duximus indulgere
l.7 beneficium servitoribus tuis qui ibi pro tempore fuerint: census scilicet et oblationes quas illic confluentes populi ad remedium animarum suarum altari dederint, sive regio munere
l.8 seu reliquorum fidelium collatione tam in sacris voluminibus, donariisque altaris et ecclesiasticis ornamentis quam in his quȩ deinceps inibi servientes Deo, proprio labore,
l.9 addere potuerint, a modo eas oblationes fratres in commune habeant. Et quandocumque prelatus ejusdem ecclesiȩ a Deo fuerit vocatus, quem illa congregatio ex sese
l.10 unanimiter elegerit, prepositus subrogetur et ad altaria benedicenda, vel sacros ordines percipiendos quem voluerint episcopum expetant, nullaque ecclesia quicquam separare
l.11 vel auferre ab eis presumat et nemini nisi invitatione aut permissione totius congregationis liceat monasterii ipsius septa intrare. Quod si quilibet pontificum ab
l.12 eis communiter postulatus pro ipsorum utilitate accesserit, mox secundum voluntatem congregationis, expleto suo ministerio prandioque sumpto, abeat, absque requisitione
l.13 ullius muneris, quatenus fratres de percepta quiete juvante Domino per tempora exultent et pro statu ecclesiȩ catholicȩ quietius Deum exorent. Si autem aliquam transgres-
l.14-sionem regulȩ suȩ fecerint, et a proprio pastore objurgari noluerint, necnon prelatus, qui et idem eorum episcopus sedicionem congregationis sedare per se nequiverit, tunc
l.15 alios sub eadem regula Deo servientes ad ipsum monasterium convocet, qui sententia regulari scandalum deprimere curent. Cujus rei concessionem his nostris apostolicis
l.16 apicibus corroboramus et confirmamus et etiam cetera bona tam mobilia quam immobilia, ubicumque manentia, quȩ modo habet et possidet, ipsa tua, Sancte Deodate,
l.17 ecclesia et usque in perpetuum habere et possidere poterit vel per quoscumque Christi fideles majores vel minores utriusque sexus cujuscumque ȩtatis, ut nemini liceat auferre
l.18 quicquam, et diminuere quolibet modo ex bonis ipsis tam presentibus quam futuris; statuentes apostolica censura, sub divini judicii obtestatione, ut nulla
l.19 hominum persona magna vel parva contra hanc nostram apostolicam concessionem et confirmationem obviare pertemptet. Quod quicumque ausus fuerit usque ad condignam
l.20 satisfactionem nostri anathematis subjaceat periculo; qui vero custos et observator hujus nostrȩ concessionis et corroborationis fuerit, a retributore
l.21 omnium bonorum benedicatur et ȩternam vitam consequi mereatur.
l.22 [rota] [benevalete]. (KOM).
l.23 [croix] DATUM XVIo kalendas decembris per manus Petri diaconi bibliothecarii et cancellarii sanctȩ apostolicȩ sedis.
l.24 Anno domni LEONIS NONI, papae Io, indictione IIIa, millesimo XLVIIII.
l.25 [sceau].
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 4197.
PARISSE (Michel), Bullaire de la Lorraine : jusqu'à 1198.- Nancy : Société d'Histoire et d'Archéologie de la Lorraine, 1969, (Annuaire de la Société d'Histoire et d'Archéologie de la Lorraine, t-à-p n° 69), p. 14, n° 28.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°705 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°705»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte705/. Date de mise à jour : 29/03/12.