Epinal, AD Vosges, G 2661

<< < / > >>

Numéro704

Fiabilité de l'actedouteux

Genrediplôme

Date22/10/1003(fiabilité :texte)

LieuSaint-Hippolyte(lat :in Sancto Yppolito)

DiocèseToul

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionpseudo-original

AuteurHenri II, roi d'ALLEMAGNE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-MAURICE d'EPINAL

Regeste

Henri II, roi, prend sous sa protection le monastère des nonnes d'Épinal ainsi que ses possessions, lui concède l'immunité et le droit de choisir librement l'avoué et l'abbesse, sous le contrôle de l'évêque.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, HEINRICUS, DIVINA FAVENTE CLEMENTIA REX. SI EA, QUAE SANCTIS AC VENERABILIBUS LOCIS A FIDELIBUS SUNT COLLATA, NOSTRA REGALI
l.2 AUCTORITATE firmamus, hoc regni nostri stabilitati et tam animae quam corporis nostri saluti profuturum esse minime ambigimus. Proinde notum sit omnibus sanctae Dei aecclesiae
l.3 nostrisque fidelibus praesentibus scilicet et futuris, qualiter venerandus sanctae Mettensis aecclesiae praesul et sanctae religionis amator nomine Adalbero nostram per interventum dilectae contectalis nostrae et regnorum
l.4 consortis Cunigundȩ adiit celsitudinem suppliciter rogitans, ut locum quendam nomine Spinal in nostrum mundiburdium reciperemus cum monasterio, quod divȩ memoriae suus antecessor Theodericus videlicet episcopus
l.5 in honore sanctissimi martyris Mauricii sanctique Goerici confessoris a fundamentis ibidem erexit pariter et consecravit, quodque eo mortuo ipse operosis praediis et muneribus, ditavit et auxit, institutis ibi sacris virgi-
l.6-nibus sub norma sancti patris Benedicti Deo militantibus viriliter et humiliter servientibus. Quibus etiam, ut studiosius et sine querela divinum implere valeant ministerium, de locis episcopii antea sibi famulantibus
l.7 haec loca tradidit et in provendam ȩterno jure concessit: hoc est mercatum in ipsa villa et piscationem, ad Arentella octo mansos cum aecclesia et capella sibi subjecta, ad Volmaricurt ȩcclesia una, ad Longo Campo
l.8 octo mansos cum aecclesia et capella una subjecta, ad Domnum Martinum ȩcclesia unacum capella sibi subjecta, ad Tadone mansos decem cum aecclesia, ad Vinciaco mansos XX cum ȩcclesia omnibusque ad eam pertinentibus, ad Barnei ȩcclesiam I,
l.9 in Aventio Villare mansos sex cum capella, ad Malesei Villa mansos sex cum ȩcclesia, ad Sarcoaco ȩcclesiam unam cum capella una, ad Clusentena mansos tres, in villa Aciaco ȩcclesia una, ad Fald mansum unum, ad Millerei unum,
l.10 [ad Moncels unum, ad Belzoncort unum, ad Sponis mansos sex, ad Evorini Villa mansum unum], cum aecclesiis mancipiis quoque utriusque sexus et omnibus eorundem locorum sive mansorum legalibus pertinentiis reditibus
l.11 et utensilibus, adjectis ȩtiam his aecclesiis cum dotalibus mansis et servitio suo ac censu merito inde redeunte. Cujus quidem praefati praesulis Adalberonis digne annuentes peticioni et praescriptum locum
l.12 Spinal cum monasterio et sanctis monasticȩ regulae virginibus, quibus moderno tempore venerabilis abbatissa Dietburhc praesidere videtur, in nostrum recepimus mundiburdium, et regalium ex antiquis coenobiorum nostri regni
l.13 eis libertate concessa regio verbo praecipimus, quatinus nulla regni nostri magna vel parva persona praefati monasterii loca ad causas audiendas vel paratas faciendas vel mansiones parandas aut freda exigenda
l.14 aut homines ejusdem loci distringendos aut illicitas occasiones requirendas ullo modo ingredi audeat aut aliquod quȩ ad publicum pertinent inde exactitare praesumat, excepto advocato, quem ejusdem
l.15 monasterii abbatissa, qualiscumque tunc fuerit, cum sororibus suis elegerit suis usibus actum et votis earum bene obtemperantem. Habeant etiam potestatem per decessiones eligendi inter se abbatissam secundum suam et Mettensis Tullen-
l.16-sisque episcoporum, definitionem, quatinus eas melius delectet pro nostra salute Deum exorare. Et ut haec nostrae inmunitatis auctoritas stabilis et inconvulsa permaneat, hanc nostri praecepti paginam inde conscriptam manu propria robo-
l.17-rantes sigilli nostri inpressione insigniri jussimus. SIGNUM DOMNI HEINRICI [monogramme] REGIS INVICTISSIMI. EGILBERTUS CANCELLARIUS VICE VUILLIGISI ARCHICAPELLANI RECOGNOVIT [sceau].
l.18 Data XI kalendas novembris anno dominicae incarnationis MIII, indictione I, anno vero domni Heinrici secundi regis II. IPSO IMPERANTE CUNIGUNDȨQUE REGINE
l.19 aucta est ad Dodiniacam villam aecclesia unacum capellis sibi subjectis, in villa Confluentis, aecclesia una ad Sanctam Rodevuaram
l.20 cum dotalibus mansis et servitio, Markesvilla. Actum in Sancto Yppolito.

Bibliographie

BOURGEOIS (M.), Un diplôme suspect de l'empereur Henri le Saint à l'abbaye d'Epinal, in Bulletin historique et philologique, 1895, p. 383-389.

BRESSLAU (H.), Die Urkunden Heinrichs II. und Arduins, Hanovre, 1900-1903 (MGH Diplomata regum et imperatorum Germaniae, 3), n° 58.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°704 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°704»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte704/. Date de mise à jour : 29/03/12.