Limoges, AD Haute-Vienne, 3 H 548
Numéro695
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date18/07/1109(fiabilité :texte)
LieuAngoulême(lat :Engolisme in generali capitulo beati Eparchii)
DiocèseLimoges
RégionLimousin
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche350 mm
Hauteur à droite355 mm
Largeur en bas245 mm
AuteurGérard, juge de ROME, et évêque d'Angoulême
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MARTIAL de LIMOGES
Regeste
Texte
l.2 presentibus et futuris universis notum esse volumus quod controversia quȩ diu
l.3 habita est pro Saljonensi aecclesiȩ inter beati Eparchii et sancti MARTIALIS aecclesiam,
l.4 hoc modo terminata est: Ugo siquidem, abbas sancti Eparchii, cum diu multumque pro supradicta
l.5 aecclesia adversus Ademarum, beati Marcialis abbatem, clamasset, quamvis idem
l.6 Ademarus abbas per multa tempora Sanctonensium concessione pontificum atque quorundam
l.7 principum, per manum etiam domni Urbani, pape secundi, investitus Saljonensem ȩcclesiam jure
l.8 possederat, consilio tamen et hortatu nostro, qui sanctȩ Dei ȩcclesiȩ pacem reformare et
l.9 reformatam conservare desideramus, immo ȩtiam capituli sui atque Willelmi, Engolismensis
l.10 comitis, concessione et consilio, prefatus Hugo concessit, dedit quantum potuit sancto Marciali
l.11 et Ademaro abbati atque fratribus in aecclesia beati Marcialis Deo servientibus Saljonensem ȩcclesiam
l.12 in perpetuum possidendam et quicquid ad illam pertinebat, totamque calumpniam ȩcclesiȩ suȩ
l.13 pro hac causa diu habitam finivit. Et ut hoc magis ratum omnique firmitate sub-
l.14-nixum semper maneret, universa testamenta quȩ de aecclesia Saljonensi et de quibuslibet
l.15 rebus ad illam pertinentibus in ȩcclesia sancti Eparchii continebantur, in manus Ademari abbatis
l.16 reddidit. Ego Girardus, Engolismensis episcopus et sanctȩ romanȩ ecclesiȩ legatus, interfui et subscripsi.[croix]
l.17 Ego Eustorgius, Lemovicensis episcopus, interfui et subscripsi.[croix] Ego Hugo, abbas sancti Eparchii, subscripsi.[croix]
l.18 Ego Aldebertus, Lemovicensis ecclesiȩ archidiaconus et decanus, subscripsi.[croix]
l.19 Ego Mainardus, cantor, subscripsi.[croix] Ego Heiricus, Anjeriacensis ecclesiȩ abbas, subscripsi.
l.20 Datum Engolisme in generali capitulo beati Eparchii die XVmo kalendas augusti anno ab incarnatione Domini millesimo CVIIII, Indictione IIa, epacta XVII. Primo anno regni Ludovici regis Francorum.
l.21[sceau]
Notes
Bibliographie
LEROUX (Alfred), BOSVIEUX (Auguste), Chartes, chroniques et mémoriaux... de la Marche et du Limousin, Tulle, 1886, p. 22-23, n° 18.
LASTEYRIE (C. de), L'abbaye de Saint-Martial de Limoges, Paris, 1901, p. 433-434, n° 10 (renvoit à Leroux et Bosvieux, comme à un autre acte).
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°695 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°695»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte695/. Date de mise à jour : 29/03/12.