Limoges, AD Haute-Vienne, 3 H 433 n° 28
Numéro684
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1098(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseLimoges
RégionLimousin
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche188 mm
Hauteur à droite185 mm
Largeur en haut335 mm
Largeur en bas330 mm
AuteurEtienne, chevalier de MAGNAC, et alii
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MARTIAL de LIMOGES
Regeste
Texte
l.2 milibus distans, que fuit antiquitus sancto MARTIALI Christi discipulo dominius alodus. Postea autem, per incuriam rectorum sancti MARTIALIS et per insolentiam pravorum hominum qui
l.3 illam per violentiam diripuerunt, ablata est olim a potestate monachorum sancti MARTIALIS. Post multorum denique curricula annorum, favente Christi gracia, recognitum est rectum
l.4 sancti MARTIALIS a militibus quibusdam qui illam tenebant. Qui Dei pietate commoti culpam suam recognoscentes reddiderunt predictam ȩcclesiam sancto MARTIALI et ex
l.5 toto dimiserunt. Milites vero, qui istam ȩcclesiam sancto MARTIALI reddiderunt, fuerunt isti: Primus quoque Stephanus, princeps de Magnac. Wrpivit ipsam ȩcclesiam
l.6 Deo et sancto MARTIALI et monachis ejus et quicquid in prefata ȩcclesia predicti monachi de fevalibus suis poterant adquirere. Hoc concessit, audientibus
l.7 subscriptis testibus, Aldeberto Boterio et Garnerio Ratbo et Giraldo Ausberto; eodem modo Abbo Raterius quicquid habebat in prefata ȩcclesia simili modo sancto MARTIALE wrpivit;
l.8 et si monachi sancti MARTIALIS in ipsa ȩcclesia de fevalibus suis aliquid possent adquirere, similiter concessit, audientibus Rotgerio presbitero de Arnac et Bertone de la Brugeira
l.9 et Umberto Brunet de Valris. Post istos vero Raimundus de Fauras et Gaufredus del Brol et uxor ejus, qui tenebant ipsam ȩcclesiam, wrpiverunt illam sancto MARTIALI et monachis ejus,
l.10 et ex toto dimiserunt illam in perpetuum possidendam. Si aliquis homo in ipsa ȩcclesia aliquid habebat de istis militibus, hoc totum sancto MARTIALI nichilominus
l.11 concesserunt, audientibus subscriptis testibus Elia de Brol et Giraldo de Bla[...] et Gausberto Rabia et Bertone de la Brugeira et Gauterio Bastenc et Ramnulfo monacho.
l.12 Si quis hanc wrpicionem sancto MARTIALI et monachis ejus calumpniare presumserit, extraneus sit ab hereditate celesti. Acta sunt autem hec anno
l.13 ab incarnatione Domini millesimo XCVIII, indictione VI, regnante Philippo rege Francorum et Willelmo episcopo in sede Lemovicensi presidenti, domno
l.14 Ademaro abbate abbatiam sancti MARTIALIS strenue gubernante.
Responsable
Renault
Comment citer cette notice
Acte n°684 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°684»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte684/. Date de mise à jour : 29/03/12.