Limoges, AD Haute-Vienne, 3 H 435 n° 2
Numéro656
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date988(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseLimoges
RégionLimousin
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche195 mm
Hauteur à droite290 mm
Largeur en haut470 mm
Largeur en bas530 mm
AuteurGérald, vicomte de LIMOGES, et Rothildis son épouse
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MARTIAL de LIMOGES
Regeste
Texte
l.2 ut quilibet homo degens in hoc seculo pro remedio anime suȩ possit res suas ecclesiis et sanctis Dei tradere et peccata sua redimere, dicente ipso Domino
l.3 in Evangelio : Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis, et item alia scriptura clamat : Sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extin-
l.4-guit peccatum. Quod sciens et agnoscens, ego, in Dei nomine, GERALDYS, gracia Dei Lemovicensium vicecomes, conjunxque mea ROTHILDIS, ut pius
l.5 et misericors Dominus refrigerium det nostris animabus in die judicii, dimittens p[eccata nostra] nobis, tradimus coenobio domini MARCIALIS, ubi sacra-
l.6-tissimum corpus ejus requiescit, et ubi venerabilis GUIGO abbas monachis [nunc preesse videtur], hoc est alodum proprietatis meȩ qui vocatur
l.7 Dunus, cum ecclesia indominicata, vineis, pratis, silvis, aquis aquarumve de[cursibus, om]nia et ex [omnibus], cum servis et ancillis, ipsam prefatam videlicet
l.8 basilicam et cunctas supradictas res ab hodiernum diem de nostra dominatione [sub auctori]tate Sancti MARCIALIS et ad monachos ibidem comma-
l.9-nentes die noctuque Deo militantes, ut ipse abba et congregatio [Beatissimi MARCIALIS habeant vel] possideant sine ulla contradictione.
l.10 Si quis autem fuerit post haec aliqua persona, aut ullus de eredibus aut successo[ribus nostris qui hanc nostre] elemosine cartam infringere voluerit, in primis
l.11 iram Dei Patris omnipotentis et Filii et Spiritus Sancti et omnium sanctorum Dei incurrat [maxime que beatus MAR]CIALIS hic et in perpetuum contrarius illi in corpore
l.12 et in anima existat, et cum Juda proditore, Anna et Caïpha atque Pilato [damnationem in inferno accipiat] in secula seculorum, amen.
l.13 Ego, in Dei nomine, GERALDUS donationi a me factae subter firmavi. Signum [croix] ROTHILDIS subter firmavi. Signum Guidoni.
l.14 [Signum] HILDEGARIO episcopo. Signum Geraldi [...]. Signum Hildeberti. Signum Ildoino
l.15 [...] Signum Tiselgas. [Signum...] vicario. Signum [...]. Signum Tetberga.
Bibliographie
LASTEYRIE (Robert de), Etude sur les comtes et vicomtes de Limoges antérieurs à l'an mil, Paris, 1874, p. 126-127, n° 19.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°656 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°656»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte656/. Date de mise à jour : 29/03/12.