Limoges, AD Haute-Vienne, 3 H 422 n° 1
Numéro655
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date974(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseLimoges
RégionLimousin
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche145 mm
Hauteur à droite165 mm
Largeur en haut305 mm
Largeur en bas290 mm
AuteurHildegarius, vicomte de LIMOGES, et Teotberga son épouse
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MARTIAL de LIMOGES
Regeste
Texte
l.2 de remedio animarum nostrarum, nobis placuit ut aliquid de hereditate nostra sanctissimo discipulo Christi MARTIALI ejus-
l.3-que rectoribus concederemus. Quod et fecimus. Hoc est mansos novem in pago Limovicino, vicaria Mansiacense, in
l.4 villa quae dicitur Benajas. Ea siquidem ratione fecimus ut, quamdiu ego Eldegarius vixero, censualiter possideam
l.5 censumque medio augusto singulo anno monachis ejusdem monasterii reddam, hoc est de sigilo modium unum. Post mortem vero
l.6 meam sine contradictione mulieris et filiorum ad nominatum revertantur monasterium. Eo tenore ut si aliquis ex his duobus /07 filiis nostris, videlicet Giraldus sive Heldebertus, solidos [ducen]tos infra duos annos post mortem meam ad lumen beatissimi
l.8 apostolo Christi Martialis dederit, ipsos mansos [reci]pi[at ad] possidendum ; alioquin haec donatio stabilis permaneat.
l.9 Si autem, aliqua suadente cupiditate, abbas inf[idelis] vel monacus de lumine aut de usu monachorum alienare voluerit,
l.10 ipsa donatio ab heredibus recipiatur. Si quis [autem hanc donationis] cartam ad infrangendum conaverit, auri libras centum coac-
l.11-tus exsolvat, et insuper, quod majus est, cum Juda prodictoris damnationem accipiat ; haecque donatio omni tempore firma permaneat.
l.12 Signum Eldegarii et uxoris ejus Teotberge qui hanc donationem fieri [vel firmare] rogaverunt.
l.13 Signum Aimerici, abbatis. Signum Adelgaldi, vicarii. Signum Oterii. Signum Ucberti.
l.14 Signum Hugonis. Signum Balterii. Signum Arnulfi.
Bibliographie
RIVAIN (C.), Textes bas-latins des IXe-Xe siècles, in Bulletin de la Société archéologique et historique du Limousin, 25 (1877) et 27 (1879), p. 390. , p. 391-394 (traduction).
LASTEYRIE (C. de), L'abbaye de Saint-Martial de Limoges, Paris, 1901, p. 362.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°655 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°655»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte655/. Date de mise à jour : 29/03/12.