Limoges, AD Haute-Vienne, 6 H 8
Numéro643
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date29/12/851(fiabilité :édition)
LieuSaint-Denis(lat :in monasterio Sancti Dionisii)
DiocèseLimoges
RégionLimousin
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche495 mm
Hauteur à droite485 mm
Largeur en haut612 mm
Largeur en bas622 mm
AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS
BénéficiaireAbbaye de SOLIGNAC
Regeste
Texte
l.2 morem decenter implemus, id nobis profuturum ad eternae remunerationis praemia capessenda veraciter credimus. Notum igitur esse volumus cunctis fidelibus nostris, tam praesentibus quam et futuris, seu etiam successoribus nostris, fidelibus sanctae Dei ecclesiae, quia adiens serenitatem culminis
l.3 nostri venerabilis vir Silvius, abba ex m[on]asterio quod dicitur Sollemniacus, quod sanctus Elegius in honore sancti Petri et caeterorum sanctorum construxit, gestans in manibus i[nmu]nitates proavi nostri Pippini regis et avi nostri Karoli magni imperatoris necnon et genitoris nostri bonȩ memoriae Hludovuici, in quibus continebatur insertum qualiter ipsi
l.4 praefatum monasterium propter divinum amorem et reverentiam divini cultus semper sub plenissima defensione consistere et ab omni publica functione et judiciaria exactione immunem liberumque reddidissent, quod munus eidem monasterio exhibitum, Deo annuente, inviolabiliter actenus constat esse conservatum, pro firmitatis namque
l.5 studio hujuscemodi beneficium erga praefatum venerabile monasterium nostra auctoritate humiliter precibus quibus valuit fieri postulavit. Cujus petitioni ob amorem Dei et reverentiam divini cultus libenter assensum prebere nobis usquequaque libuit. Quapropter volumus atque decernimus ut omnes res ejusdem monasterii
l.6 cum hominibus sibi subjectis, tam ingenuis quam et servis, sub nostrae defensionis munimine modis omnibus consistant. Praecipientes ergo jubemus atque praecipimus ut nullus judex publicus aut quilibet superioris aut inferioris ordinis reipublicȩ procurator ad causas judiciario more audiendas in ecclesias aut villas seu reliquas
l.7 possessiones quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territoriis regni nostri juste et legaliter tenet vel deinceps in jure ipsius monasterii divina pietas voluerit augeri ingredi presumat, nec freda aut tributa aut mansiones aut paratas aut fidejussores tollere, aut homines tam ingenuos quam et servos ipsius monasterii distringere, vel ullas publicas
l.8 functiones aut redibitiones vel illicitas occasiones requirere, quibus in aliquo idem monasterium sibique subjecti aliquid patiantur incommodum nostris futurisque temporibus, quisquam tam temerarius existat qui id faciendi illicitam sibi potestatem attribuere audeat. Quicquid ergo de praefatis ejusdem
l.9 monasterii rebus in jus fisci exigere debuit et a praedecessoribus nostris conlatum esse constat, largitionis nostrae munere libenter esse volumus per inmensum eidem monasterio concessum ut, remoto fisci dominatu, ad luminaria basilicae praedicti monasterii concinanda
l.10 et ad sustentationem pauperum seu monachorum in eodem loco Domino deservientium sit supplementum. Et ut haec auctoritas [firmior] habeatur et per futura tempora melius conservetur, manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione signari jussimus.
l.11 SIGNUM [monogramme] KAROLI GLORIOSISSIMI REGIS.
l.12 [chrisme] BARTHOLOMEUS AD VICEM HLUDOVUICI RECOGNOVI ET S[UBSCRIPSI] [ruche_notes_tironiennes] [Rex fierit jussit] [sceau].
l.13 DATA IIII [k]alendas januarias, indicione XV, anno XII regnante Karolo rege glorioso. Actum in [monasterio Sancti Dionisii]. In Dei nomine, feliciter. AMHN.
Bibliographie
Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 520.
TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 377-380, n° 143.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 3, pl. 36 (fac-similé).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°643 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°643»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte643/. Date de mise à jour : 29/03/12.