Reims, AD Marne, 56 H 980
Numéro63
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1096(fiabilité :texte)
LieuReims(lat :Remis in archivo pontificali)
DiocèseReims
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche450 mm
Largeur en bas430 mm
AuteurManassès II, archevêque de REIMS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-REMI de REIMS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Cum curȩ pastoralis circonspectio earum quȩ amministrationi nostrȩ commissȩ sunt ȩcclesiarum sollicitudinem, curamque pervigilem gerere nos urgeat, summa
l.3 nobis intentione precavendum est, ut male retroacta tempora elemosinis redimentes, divinis operibus arcius insistamus, quatinus cum ad vocem, ab hac
l.4 nos corruptibili habitatione pulsantis evocandos esse contigerit, negligentia in strenuitatem, furor in mansuetudinem judicium in
l.5 misericordiam convertatur, et in horribili extremȩ discussionis tempore, cum omnia peribunt, non perituri scilicet operis emolumentum clipeum divinȩ
l.6 animadversioni obicientes in oculis districti judicis securiores appareamus. Certa namque sanctorum patrum relatione non incompertum tenemus tam hos quorum
l.7 habundantia alterius inopia non suppletur, in conspectu justi judicis pari censura dampnandos, quam illos qui propriis non contenti bona diripere non metuunt aliena.
l.8 Itaque ego MANASSES, nomine non merito, dispensatione divina Remorum archiepiscopus, ȩcclesiarum pastoratus nostri custodiȩ commissarum curam gerens
l.9 non modicam, volens ut in quibus est locis religio conservetur, ubi vero minime officii nostri in vigilantia ordinetur, universis verȩ matris ȩcclesiȩ filiis tam his quorum
l.10 nos presentialis existentia attingit, quam his quorum nos posteritas subsecutura expectatur palam facere dignum duxi altare de sancto Thoma BEATO
l.11 REMIGIO patrono nostro nos contradidisse, et ut ibidem fratres Deo militantes, prout loci facultas suppetit, aggregentur absque persona tenendum concessisse.
l.12 Cȩterum ut hȩc nostrȩ munificentiȩ pagina perpetuo non cassanda permaneat, testamentalibus eam litteris, et auctoritatis nostrȩ sigillo muniri personarumque
l.13 autenticarum testimoniis roborari prȩcepimus. Signum Manassȩ archiepiscopi. Signum Rogeri archidiaconi.
l.14 Signum Manassȩ archidiaconi. Signum Radulfi prepositi. Signum Richeri cantoris. Signum Ascelini, Odalrici,
l.15 Tetboldi presbiterorum. Signum Jofridi, Rainoldi, Odalrici diaconorum. Signum Gerardi, Richardi,
l.16 Fulconis, subdiaconorum.
l.17 Actum Remis, in archivo pontificali, anno incarnati Verbi millesimo XCoVIo, indictione IIIa,
l.18 regnante Philippo gloriosissimo Francorum rege, anno XXXoIIIo, archiepiscopatus vero domni
l.19 Manassȩ anno Io.
l.20 Fulcradus cancellarius recognovit, scripsit et subscripsit.
l.21 [sceau].
Bibliographie
MARLOT (G.), Metropolis Remensis historia, 2 vol., Lille et Reims, 1666-1679, t. 2, p. 218.
MARLOT (G.), Histoire de la ville, cité et université de Reims, métropolitaine de la Gaule Belgique, 4 vol., Reims, 1843-1845, t. 3, p. 721.
ROBERT (G.), Le prieuré de Saint-Thomas-en-Argonne, 1937, p. 253-254.
DEMOUY (Patrick), Actes des archevêques de Reims d'Arnoul à Renaud II, 997-1139, 3 vol., th. dact, Nancy, 1982, t. 2/2, p. 297-298, n° 104.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°63 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°63»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte63/. Date de mise à jour : 29/03/12.